is toegevoegd aan uw favorieten.

Novem carmina. Dies neptuni festus. Inquilinus urbis. Gabriel. Rus-urbs. Vitus. Cyme. Divi Titi arcus. Divinum rus. Canternus lacus

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VITUS.

Magnanimusque pium puerum miratur et haerec, Tanquam sk visae correptus imagine formae. Protinas exsurgens lambit bonus ore iacentem; Ecce iubam manibus Vitus demulcet et orat: Ut nitet ore decus! rutilis coma florida cirris lam levitcr nutat dementi flamine pulsa. O quam pulcher adest puer bic! ut purus! ut albus! Aspick haec inhians spectacula Regia Virgo, Ac taciti pia mente Deum veneratur et orat, Ut servet puerum: fremitusque per ora cucurrit: Omnia corda micant: haeret defixus in uno Obtutu populus: resonat clamore theatrum: Pars pedibus quatiunt terram palmasque crepantes Attollunt: alii plangunt veniamque precancur. Tum torvus Caesar populum circumspicit, atque Plebs Domino rerum pugnis verbisque minatur: Omnes conclamant; nemo stat pollice verso: Cogitur immanis tum plebi cedere Caesar,