is toegevoegd aan uw favorieten.

Sepulcrum Ioannis Pascoli. Dies anno redeunte festus. Ignorati luctus. Vivax patriae memoria. Nox natalicia. De arundine saccharigena. Caecilia. Harlemi campus. Reliquiae. Fanum Iovis. Ultimi Vergilii dies

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DE ARUNDINE SACCHARIGENA.

33

Terra, suis lustris discedens agmine magno Turba iubata canum erumpit sub nocte si 1 enti, Exagitat quam dira fames, ardensque cupido Duldbos e calamis gratas «aurire medullas. Hostibus infestis flammantibus ingrue telis, ' Exanimantur enim tanto subitoque fragore, Praecipitemque fugam tremefacta mente requirunt.

Saepius in virides calamis frondentibus agros Exigui posuere lares prolemque tulerunt Innumeram mures, quorum dulcedinc capti Corticis in fibras simul exereentur acuti Dentes, arescit rabido correpta veneno Divitibusque novis foliis viduatur arundo. Tum primus tenues orsus penetrare meatus Saccbareus succus viro correptus acescH^"" Immixtos foedans ductos aliunde liquores. Una salus visa est late diffundere in arva Arte venenatos latices, vel pulveris actos

3