is toegevoegd aan uw favorieten.

De rerum gestarum divi Augusti versione graeca

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

IOI

cplcrxTo, et ex eo die, quo deducti [s]unt in forum, ut interessent consiliis publicis decrevit senatus, quo loco, quamvis latine indicativus sit „deducti \s\unt", interpretem conjunctivo recte usum esse puto. Augustus enim dicere voluisse videtur hoe senatusconsultum jam ante factum fuisse quam virilem togam Gaius Luciusque sumpserint, quae opinio quoque est Mommseni (p. 54), qui tarnen addit: „Opponi potest, quod Augustus in indice usus est indicativo vix ferendo, si senatusconsulta Ma ante deductionem facta sunt, sed qui tolerari possit, si deductionem statim secuta sunt consulta". Interpres certo verba latina non hoe sed illo modo intellexit, et fieri potest, ut indicativus latinus „sunt" ex errore lapicidae ortus sit.

Dein de conjunctionum usu haec observaverim: 3. "Ottuc in Monumento Ancyrano non legitur, ïvx quinquies invenitur (3, 15; 5, 17; 7, 1$; 7, 16; 9, 15).

Quod convenit quidem cum recentioris sermonis usu, — sic Polybius plerumque ïvx utitur, rarissime ottuc; et ac (nonnisi tria particulae ottuc exempla sunt teste Kaelkero 291), apud Novi Testamenti scriptores particula ïvx multo praevalet (524 ïvx, 54 ottuc, de Zwaan § 192), atque ottuc in recentiore lingua omnino rarum est (Reinhold 106, Schmidt, De Flav. Jos. el. 405), — sed contrarium in titulis Romanorum animadvertit Viereck 67: „Particularum finalium inveniuntur plerumque ottuc, rarius ïvx" et Radermacher, Gr. 157: „lm Kurialstil scheint ottuc. sich am besten zu behaupten". Itaque hac in re versio Ancyrana a titulis a Romanis scriptis discrepat. Quod quamquam non tanti facio, cum plerique tituli Viereckiani Monumento nostro antiquiores sint, atque particula ïvx imprimis circa initium aerae nostrae praevaluisse videatur2), tarnen notatu digna res est, secus atque in Monumento Ancyrano particulam ottuc in titulis a Romanis conscriptis longe magis quam in sermone communi ejusdem aetatis, e. g. in sermone Polybii, frequentatam fuisse.

') Exempla non dubia ex titulis Viereckianis computans particulam oV&i; 45'es, 'hot I5'es inveni.

s) Cf. Radermacher, Gr. 157 n. 1: „Noch Feststellungen des Herrn ï)r. Beniczek, die mir zur Vcrfügung standen, ist 'het gegenüber Hirac, gerade zu Beginn der christlichen Aera im Finalsatz auf Inschriften und in den Papyri am stdrksten im Vorteil".