Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

8

exempla si requires, invenies I 502, 801, 832; II 611, 749, 988; III 96, 373, alibi fortasse. Sed quam est praepostere dictum pugilem simul cum fibulis exuisse vestem, quasi nudo corpori potuissent adhaerescere."

Num istud iudicium iustum videtur aequumque? Primum nego praepositionem avv insolite omissam esse, quia afofjow neQÓvyoi ex illis locutionibus (afooïg dv&qdaiv, ccvzalg vavalv) est, quibus quivis Graecorum poeta atque scriptor uti numquam veritus est. Deinde vero quasi curta sententia poetam ablegavit neque sedulo operam dedit, ut eius mentem assequeretur, quam satis perspicuam esse contendo. Quis est qui non videat Apollonium Amyci festinationem praecipitem egregie pinxisse eo, quod regem vestem exuisse ac deiecisse dixit afojjoi, negóvrjai, h. e. ipsis fibulis etiamtunc impositis neque ante solutis demptisque.

lam alterum locum videamus: Aeetes se non Cereris semina terrae tradere dicit DU 414:

dXX' ö(pio£ öeivoïo ftetaAdtfoxovras doorzag dvÖQdai ~tev%t]OTjjoi dé/Mig.

Hic rursus Graecitatem violatam Naberus affirmat, poetam enim mirabiliter peccare, quod dé/iag cum dativo casu coniunxerit. At non perspexit vocabulum hoe loco non adverbialiter positum esse, ut significet „instar", sed verba dvbqdai tev%t]oijjoi, óé/iag apposita esse voci óöóvxag et intellegenda esse: qui viris armatis vitam corpusque darent. Cf. 498:

óóoetv ö'êl- öcpiog yevtiav onóqov, dg Q'dvlrjoiv yTjyeviag %aAxêotg avv Tev%eaiv.

Eadem notio vocabulo inest vss. 847, 1043, 1204, 1282 eiusdem libri.

Istae interpretationes, quas exempli causa posui, Naberi de Apollonio iudicium, quod multorum est, plane declarant: Graecitas violata, formae barbarae, elisiones neglectae, vitia alia evidentia prohibuerunt, quominus miras carminis pulchri-

Sluiten