is toegevoegd aan uw favorieten.

De servitute antiqua et religione Christiana capita selecta

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

82

B. Quot servi, qui re vera exstiterint, in N. To. commemorentur.

Iam permultis locis perlustratis, ubi in N. To. vocabula, servos et servitutem significantia, inveniuntur, nobis inquirendum est, ubi de servis proprie dictis agatur, et imprimis ubi servi, qui re vera vixisse traduntur, commemorentur.

Afferri possunt:

Oi dovkci fixaikiv.ov, qui Capbarnaum habitabat1). Tlxïg iy.oLzwza.pfpx>, ibidem habitantis 2). Malchus, èovkos sacerdotis, Hierosolymis 3).

Alius dcvAog sacerdotis, cognatus quidam Malchi4) aliique servi5) (oi dovloi zai oi üivnpézxi Io.) et ancillae 6) (mdimn) summi sacerdotis, qui cum Petro in aula synedrii erant, et ei obiciebant, quod unus e discipulis Iesu esset.

Rhode 7), nxidimn Mariae, matris Ioannis Marei, Hierosolymis.

Uxibiaxn, quae Ttvïüp-a vruBoivx habebat, Philippis 8).

Onesimus, servus (Soulos cf. vs. 16) Philemonis, Colossis 9).

Fortasse dio oUézxi 10) Cornelii, centurionis Caesareae.

Deinde verisimile est, nonnullos servos et ancillas habendos esse, quorum nomina tantum leguntur in epistulis Pauli et alibi, ut salutentur.

Multi putant nomina propria Graeca et Latina saepe ea esse, quae monstrent, qua condicione in vitae societate homines usi sint, nomen solum iam indicare saepe, utrum de servo an de homine libero sermo sit u). Sed obliviscendum non est plerumque servis post manumissionem priora nomina mansisse. nee commemorari non oportet, interdum nimis nominibus propriis attributum esse in statuendo ordine hominum.

Ex viris doctis, qui de nominibus Graecis scripserunt12), imprimis M. Lambertz13) nomina servorum perscrutatus est, qui tarnen N. Ti. rationem non habuit. Is docuit, in Attica V° a. C. n. saeculo

1) Io. 451 52.

2) Mt. 86-813 (aak) (= Lc. 72-37 (aak), ^(Sovlog)).

3) Mt. 2651 (=-. Mc. 1447, Lc. 2250, l0. 1810).

4) Io. 1826.

5) Lc. 2258 •89; Io. 1813.

6) Mt. 2669-71 ( = Mc. 1466.69, Lc. 2256, io. 1817 (ubi Woojdos vocatur

» Ttaiöioxrij).

7) Act. 1213. 8) Act. 1616. 9) Philem. passim, Col. 49. «>) Act. 107.

11) Cf. A. Deissmann, Paulus [1911], p. 150: Zum Teil

durch ihre Namen als Sklaven kenntlich . . ."

12) Vide opera infra in Appendice allata.

13) M. Lambertz, Die griechischen Sklavennamen [1907].