is toegevoegd aan uw favorieten.

Inquiritur quid Xenophontis →Lakedaimoniōn politeia⇋ valeat ad Lacedaemoniorum instituta cognoscenda

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

75

essent. ') Quae opinio postrema verisimillima mihi videtur. Personis capitibus impositis saltationes mysticas eos quidem fecisse conicio, quibus fecunditatem provocarent, 2) quae Orthiae, fertilitatis deae, igitur convenientes sunt. Quibus personis simillimae Sami3) et Carthagine4) inventae sunt. Quod Sami inventae sunt vim Lydiam demonstrare possit, idem igitur quod iam pridem ex Lydorum pompa, post flagellationem confectam, ducta concluserunt'.5) Sardibus mulieris pennigerae, animalia gerentis, emblema repertum est, quod probare possit ibi cultus originem esse. °) Ibi simulacra diversa, in quibus >-óxvov, signum rigidum et durum, quod fuit specimen antiquissimum Dianae Ephesiae neque Spartae deest, 'j inventa sunt. Cum ii qui Sardes petebant Samum et Ephesum praeterirent, fieri quidem potest ut hac ratione cultum asciverint.8) Attamen puto necessarium non esse cultum -totum ascitum esse, sed Sami, Ephesi, Spartae cum deae inter se similes, fecunditatis deae, colerentur, facile ritus nonnulli transferri poterant.

Constat igitur deam Orthiam huius numinis cui nomen irérvtx Stipüv typum fuisse. Quoniam fertilitatis dea est, intellegi potest ei f a 1 c e m sacrificari, 9) adulescentesque

1) A. Dieterich, Die Entstehung der Tragödie, Archiv für Rel. Wiss. XI. 1908 p. 171. — M. Bieber, Die Herkunft des tragischen Kostüms, Jahrbucb des Deutschen archaol. Instituts 1917 p. 70; cf. Frazer, The golden Bough VI. (the 'scapegoat) p. 374: „Gods and spirits personated by the actors of masked dances".

2) Frazer, 1. c.; cf. Lang, Mythes, cultes et religions (traduit par Marillier), p. 261; Goblet d'Alviella, The ritual of initiation, Encyclopedia of Religion and Ethics-Hastings s.v. Initiation.

3) Boehlau, Aus ionischen und italischen .Nekropolen p. 47; p. 158, tab. XIII. 1, 1 a.

4) M. Bieber 1. c, quattuor simulacra affert: fig. 36—39.

5) Diels, Alkmans Partheneion, Hermes 31 (1896) p. 341. cf. Curtius, Artemis Gygaia und die lydischen Fürstengraber, Archaol. Ztg. 1853 p. 148.

6) Rad et, Cybébé PI. I. p. 99 sqq.

7) B. S. A. XIII. p. 106 fig. 32, p. 107 fig. 33 a; B. S. A. XIV. p. 23 fig. 8, p. 63 fig. 6.

8) B. S. A. XII. p. 331: „The cult of Orthia as illustrated by the finds".

9) B. S. A. XII. p. 361, 367, 371. cf. p. 384: Tillyard, What was