is toegevoegd aan je favorieten.

Afgoderye der Oost-Indische heydenen

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

217

fende Ganésa in verband met diens bijnaam: „dvaymadura, duas matres habens, harum duarum matrum una est Parvadi seu luna, altera vero Anga uxor regis Dasaprayavadi formosissima femina, cuius amore Parvadi capta fuerat, atque eam sibi uxorem desponderat:"

„Originem huius dei scriptores Indici, ac ex üs R. P. Norbertus, Brito, & Ildephonsus ita narrant. Parvadi (luna) renasci volensut renasci solet saepenumero unacum Shiva marito suo sole, ventrem subintravit reginae uxoris Dasaprayavadi (stellae nempe alicuius). Dum itaque pulchritudine UUus capta tota amore illius exardet, in stagno quodam se la vat, & dum sudorem pectoris sui manu, abstergit, ex hoe ipso sudore sub manu illius filius enascitur, quam ipsa Vinayaga, hoe est dominum vel principem appellat. Shiva seu sol, qui tune aberat, domum redux filium recens natum videns, & uxoris scelus suspicatus in furorem agitur, sed dum de mirabili filii origine a Parvadi edoctus fuisset, paullisper ira deferbuit. Interim rex Dasaprayavadi convivium diis apparat, sed Shivam seu solem invitare obliviscitur. Hic ergo iterum excandescens, mensae epulantium deorum insilit, capillitio geda dictum terram percutit, gigantem excitat, qui deorum scelus ulciscitur, mensae assidentes deos verberat, atque in furore suo ipsi Shivae dentes excutit, lunam prostrat & pedibus calcat. Inde Brahmanes lunae maculas dedecunt, & quia origo dei Ganèsha antiquissima est, harum etiam macularum observatio apud Brahmanes antiquissima est. Deinde ideo soli oryzam, lac, butyrum, fructus teneros & maturos libant, quod eum dentibus carere sciant. Gigasillae Peruttüren id est fortis, postquam regem Dasaprayavadi occidisset, & deos verberasset, filio Parvadi Ganeshae caput abscidit, quem cum emortuum vidisset Parvadi dolens Shivam vehementer rogat, ut filio vitam restituat. Hic uxoris precibus victus, elephanto caput abscindit, & filii corporis trunco apponit, compingit, vitam restituit, unde hoe monstrum elephantini capitis processit." Zie verder Bhag. Pur. IV, i—7 en Ziegenbalg, Genealogie der Malab. Götter, p. 165—169.

F. Het morgenbad. (blz. 189—190).

„El Lavatorio es assi. Creen que la piedra del Estanque es el Dios Brama; el orlo della, Vistnu; y que Ixora es todo el Estanque.