Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

355

i66i Juni 10

parum aut nihil fere exteris ecclesiis profuerint hactenus

(nam duobus tantum postulatis, primo scü. et quinto, responsum hucusque datum a nonnullis) — et apud Anglos ipsos valde tenuem hactenus fructum — (propter motus in regno pubhcos) — produxerit sanctorum in fide communio, et iam videant restitutionem sereniss(im)i regis ad miraculum felicem atque exoptatam, atque intelligant declarationem a ma(iesta)te sua pubhce factam esse, in qua protestatur nihil posse sibi insinuari quo religionis Protestantis commoda iuvare queat, quod non veht ambabus manibus amplecti et promovere; ideo erecti sunt piorum omnium animi in spem, fore, ut suis postulatis et desideriis ad spiritualem communionem institutis — (quibus nihil hactenus repositum propter temporum iniquitatem) — iam tandem sub ma(iesta)tis suae auspiciis fiat satis.

Atque hoe fine, quoniam Joh. Duraeus sohcitatorem egit, ut debitum ecclesüs evangehcis officium ipsi ob oculos poneret, utque resciscere posset quid super sua negotiatione a sua ma(iesta)te per cleri Anghcani pietatem exspectandum sit, reponsum ab episcopo Londinensi, qui sacelh regü decanus est et suae ma(iesta)tis lateri continuo adhaeret, accepit tale, quo sibi et alnVhuc usque satisfactum est:

Se quidem privato affectu suo summopere partium dissidentium reconciliationem expetere, et ad correspqndentiam super negotio concordiae tractandae propendere, nihilque sibi magis in votis esse quam ut promoveatur, sed regiam autoritatem ad hoe institutum in se suscipiendum adhuc non posse intervenire, donec res domi suas ahquo modo stabiliverit, et priusquam intehexerit aliorum statuum Protestantium propensionem circa hoe negotium et perceperit commodissimam quam in eo tractando viam fore iudicabunt.

C, No. 105. Origineel.

I47.

1661 Juni 10. — Missive van Johunnes Duraeus aan de faculteit, waarin hij melding maakt van de beide geschriften,

Sluiten