is toegevoegd aan je favorieten.

De geschiedenis van het Socinianisme in de Nederlanden

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

BIJLAGE I.

Advies der Theologische faculteit te Leiden over de boeken van Ostorod en Voidovius. (Zie boven bl. 51).

Amplissimi Domini, exemplaria quae nostri facultati jussistis exhiberi, modo destrinximus, ut quorum partem aliquam jam ante vidimus, et alia ejusdem argumenti esse comperimus. Ne longiores simus, censemus scripta illa ad Turcismum proxime accedere et veram aeternamque deitatem Christi, filii Dei, Spiritus Sancti, officium Christi, beneficia ejus salutaria et baptismi sancti institutionem et nostrum religiosujn erga eum officium evertere; quum eum coli atque invocari ut Deum aeternum et verum Creatorem oportere negant, exempli causa in libro de J. Christo Servatore haec ipsa habentur verba: Nullam Dei justitiam omnino postulasse ut peccata nostra punirentur. Item: falsam esse sententiam istam, quod Christus morte sua Deo sive ejus justitiae pro peccatis nostris satisfecerit. Item: Christum, poenarum quas nos ex lege Dei subire tenebamur, solutione divinae justitiae pro nobis satisfacere non potuisse. Item: Christum, eorum quae nos ex lege Dei facere debebamus, praestatibne divinae justitiae pro nobis satisfacere non potuisse, et similia multa adeo blasphema, ut sine gravissima impietate nee credi, nee in vulgus sparsi, nee inter Christianos ferri possint. Quae cum ita sint, Amplissimi Viri, speramus A. V. pie sapienterque despecturos cum ut illi homines, qui scripta ista circumferunt, non