is toegevoegd aan uw favorieten.

Romeinsche bronnen voor den kerkelijk-staatkundigen toestand der Nederlanden in de 16de eeuw

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

78

Opmeer, Subakerspel, Benninekbrouck, Oudennerop, Nieuwnnerop, Hoichtwoude, Aertswoude, Bergen, Coedick, S. Prancraes, Brouck, Stoerle, Suydscherwoude, Groede, Noordscherwoude, Cnabbedam, Ontkerspel, Enigenburcb, Harnickerspel, Diriekshoorn, Camp, Petten, Torge, Huijsdunen oppida, villas, castra, pagos et loca respective pro sua diocesi designaverint, prout in singulis litteris ac processibus et scripturis predictis plenins continetur; nos qui duduminter alia volnimus, quod semper in unionibus commissio fieret ad partes, vocatis quorum interesset, qnique nuper monasterium Egmondense ordinis sancti Benedicti, olim Trajectensis nunc vero Harlemensis diocesis, certo tune expresso modo vacans mense episcopali Harlemensi pro ejus dote perpetuo univimus, annexuimus et incorporavimus, attendehtes, quod si priseis temporibus, dum dicti populi sensim accrescebant, de novis ecclesiis catbedralibus optimisque presulibus opportuno tempore prospectum fuisset, profecto tot perniciosa heresium dogmata, quibus religio ChHstiana passim laceratur atque affligitur, haud ita violenter invaluisset, nunc autem, cum ad illa arcenda et exstirpanda ac simul populos ipsos in sinceritate fidei continendos dictus predecessor nulla alia magis opportuna remedia potuerit adhibere, ut ea juxta cordis sui atque nostri desiderium promptos et felices sortiantur effectus, nostri ministerii partes premissis adjicere illaque omnibus quibus possumus rationibus juvare et promovere volentes, ac singularum litterarum et processuum ac scripturarum predictorum veriores tenores ac mense episcopalis Harlemensis et monasterii de Heijlo et canonicatus et prebende eidem mense uniendorutn infrascriptorum fructuum, reddituum et proventuum veros annuos valores presentibus pro sufficienter expressis haberi volentes, continuis etiam hortationibus dicti Pbilippi regis id pro salute dictorum populorum enixe prosequentis excitati, motu proprio et ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine, auctoritate apostolica, tenore presentium, divisionibus, limitationibus et distributionibus dictorum subdelegatorum in predictis processibus specificatis tanquam in melius reformatis inherendo, ac concessionem et assignationem per priores litteras predecessoris hujusmodi factas quoad infra scripta immutando, omnia et singula oppida, castra, pagos, villas et loca, in posteriori designatione subdelegatorum hujusmodi comprehensa, cum ecclesiis et parochialibus, monasteriis, collegiis etiam canonicorum, capenis, hospitalibus, beneficiis, locis et personis ac officiis ecclesiasticis secularibus et regularibus et populis ac quibuscumque aliis sub eis comprehensis predicte ecclesie Harlemensis juxta designationem illi per predictos subdelegatos factam predictam perpetuo concedimus et assignamus. Et ut episcopus Harlemensis pro tempore existens ecclesiam suam dignitatibus, canonicatibus et prebendis, officiis ac personis ecclesiasticis litterarum scientia preditis jugiter decoratam habeat, monasterium de Henlo, ordinis S. Augustini, olim Trajectensis nunc vero Harlemensis diocesis, quod a nonnullis annis bis deflagravit, ad presens certo modo prioris regimine destitutum, seu cum vacaverit, in eo dignitatem prioratus seu conuentualem ac omnia et singula canonicales portiones, officia, beneficia regularia, prioratus etiam ab eo dependentes necnon canonicos et personas, ac denique ordinem omnemque statum et essentiam regulares in illis ac ipsis canonicis, prioribus et personis penitus supprimimus et extinguimus illaque omnia et singula ad statum secularem adduciraus, ac tam ipsos sic secularizatos quam etiam collegiatam ecclesiam Giervlitensem in Hollandia dicte Trajectensis vel alterius diocesis, capellam regiam nuncupatam, in Puthen,