is toegevoegd aan uw favorieten.

Romeinsche bronnen voor den kerkelijk-staatkundigen toestand der Nederlanden in de 16de eeuw

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

104

peditare etexhibere, conventus vero et monachi prefati obedientiam et reverentiam debitas et devotas, quemadmodum abbati suo consueverunt, ipsi similiter episcopo tamquam abbati suo promittere et servare illique in omnibus et per omnia, perinde ac si verus illorum abbas ordinem ipsum expresse professus esset, parere, obedire et in omnibus deferre teneantur; necnon suppressionem, extinctionem, applicationem, appropriationem, et alia premissa sub quibusvis revocationibus, suspensionibus et derogationibus similium vel dissimilium suppressionum, extinctionum, applicationum et appropriationum per nos et Sedem predictam sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis clausulis et decretis pro tempore factis minime comprehendi sed ab illis semper exceptas et quoties illas sUspendi, revocari aut illis derogari contigerit, toties eas de novo concessas et in pristinum statum restitutas et ad hoe, ut sub revocationibus, suspensionibus et derogationibus hujusmodi minime comprehendantur, exnunc vere et non fiete suum plenarium effectum sortitas ac easdem suppressionem, extinctionem, applicationem et appropriationem de non vacatnro, sed de vacante monasterio seu abbatiale dignitate hujusmodi factas et per illas verae et non fictae existunt, mense episcopali et episcopo Gruningensi pro tempore existenti jus in re quesitum existere presentiumque litterarum suspensiones, revocationes et alias contrarias dispositiones pro novis illarum concessionibus et restitutionibus haberi ac censeri decernimus, conventui prefato aliisque quibusvis personis in virtute sancte obediëntie et sub excommunicationis majoris late sententie necnon privationis omnium dignitatum et officiorum per eos pro tempore obtentorum et beneficiorum ecclesiasticorum inhabilitatisque ad illa et alia imposterum obtinenda penis per contra facientes eo ipso incurrentis ne ad electionem seu postulationem in abbatem dicti monasterii, vacatione illius adveniente, etiamsi nunc vacet, ut prefertur, procedere seu ipsum episcopum in premissis aut eorum aliquo impedire vel alias quoquomodo attemptari aut illis refragari presumant districtius inhibentes; et nihilominus quascumque electiones seu postulationes hujusmodi earumque confirmationes et admissiones necnon provisiones, prefectiones, commendas aliasque dispositiones, quas exnunc de cetero etiam per Sedem predictam de monasterio seu ejus regimine et administratione quomodocumque fieri contigerit, nullas et invalidas nulliusque roboris vel momenti fore decernimus; et ut idem episcopus suam ecclesiam personis, ut insignem decet cathedralem, eruditis et ad jurisdictionem inibi exercendam ceteraque munera ecclesiastica obeunda idoneis debite instrnctam habeat unum apud Esens et in ejus dominio, ordinis S. Augustini canonicorum regularium, hereticorum malitia penitus desolatum et profanatum, et aliud sancte Marie Wittervierum prope Dama, dicti Cisterciensis vel alterius ordinis, ubi tres aut quatuor monachi non satis regulariter viventes reperiuntur, monasteria et in illis ordines omnemque statum et dependentias regulares auctoritate et tenore premissis similiter perpetuo supprimimus et extinguimus, ac omnia et singula illorumque fructus, redditus, proventüs, qui mille ducatorum similium secundum existimationem eandem valorem annuum, ut etiam accepimus, non excedunt, ac obventiones et emolumenta et alia bona necnon conferendi beneficia tam regularia quam secularia et ad illa presentandi etiam alias de illis quoquomodo disponendi aliaque eorum jurisdictiones, jura et dominia tam spiritualia quam temporalia quecumque mense capitulari dicte ecclesie Gruningensi seu masse communi pro decem canonicatuum et totidem