Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

463

Dilecta in Christo filia, nobilis mulier salutem etc.

Quod post diutumos labores, in commissorum tibi populorum regimine susceptos, a charissimo iu Christo filio nostro, Hispaniarum rege Catholico, fratre tuo, permissum tibi fuerit. ut in Italiane redeas, non possumus sane tua causa (non) gaudere. Verum religionis Catholicae causa, cujus tuendae et conservandae praeclarum tuum studium semper amavimus, facere non possumus, quin doleamus; ex praeteritis enim offitiis pietatis tuae quantum de te in' posterum nobis polliceri possemus, optime noveramus. Hoe tarnen iucommodum eo moderatius ferimus, quod certum habemus tam pium et Catholicum regem dare omnem operam, ut eos populos in Catholicae fidei, cultu contineat, et ut tuo inde discessu dolemus, ita laetamur, nobilitatem tuam, quoad illis populis praefuit, non minora pietatis suae quam virtutis et prudentiae documenta dedisse. Deum autem precamur, ut eam incolumem in Italiam reducat et dona sua illi in dies augeat. Datum Romae, apud sanctum Petrum etc, die 10 Decembris, 1567, anno 2.

Archivalia I, n°. 582.

553. 1567, december 18. - Castagna aan kardinaal Bonelli: over het onderling zich verstaan van pans en koning omtrent laatstgenoemdes uitgesteld vertrek naar de Nederlanden.

Borghese L Vol. 606, f. 296. — Gedr. Serrano, 11, p. 277.

554. 1568, april 20. - Kardinaal Bonelli aan J. Straetman: instemmerid antwoord op zijn brief van 22 Februari 1.1.

Fratri Joanni Straetmano.

Ut perculsus fueram ex tuis litteris crudelitate, quam nefarii satanae ministri in curatores istas animarum christifidelium aliasque personas ecclesiasticas exercueruut, sic mirum in modum sum recreatus et nuntio poenarum, quas jam dederunt aliquot tantae impietatis et immanitatis affines, et expectatione supplicii reliquorum. Nou deerit Dei benignitas optimae menti fortis et prudentis viri, Albani ducis, ad iuteritum importunissimae pestis, quae summo sacrorum hominum rerumque detrimento tamdiu impune vagatur, incumbente praesertim Catholico rege, ejusque ducibus ad vindicandas tot Omnipotentis Dei, tot ejus Ecclesiae injurias. Quorum pia facta atque consilia adjuvanda sunt freqtientibus et vehementibus precibus, quibus nostra, id est piorum omnium causa, maxime nitatur necesse est. Ergo Deum orare non desistes (ut facis) ejusdemque pii et necessarii officii eris etiam auctor sodalibus tuis et omnino istis omnibus Catholicae fidei cultoribus. Nee vero cessat ejus Sanctitas Deum precari, ut respiciat Ecclesiam suam, eamque ex tot et urgentibus et impendentibus mahs eripiat. Quam in rem, quicquid praeterea poterit, conferet; quin etiam vitam ipsam, si ea Ecclesiae Dei incolumitas representari possit, libenter effundet.

Ego vero etiam in hoe officio debito muneri meo, quod possum, non desum nee deero. Quare spero fore, ut tuis posthac literis in dies gratiora nuntientur. Vale in Domino.

Archivalia I, n°. 583.

Sluiten