Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

472

566. 1568, JULI 21. — Brief van Gurone Bertano aan Castagna, den Spaanschen nuntius, over de komst van Philips naar de Nederlanden. Gedr. Archivalia II, n°. 296.

667. 1568, JULI 26. — J. Straetman aan kardinaal Bonelli: jubelend overwinningsbericht van den slag bij Jemmingen ').

Illme. atque Revme. domine, in Christo pater domine observandissime, debito manuum osculo premisso.

Scribitur IV Regum 7: „Hec enim dies boni nuntii est; si tacuerimuset noluerimns nuntiare, sceleris arguemur. Venite, canemus et nuntiemus in aula regis" 2). Et Tobie XII: „Etenim sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum" *), Et quoniam illuxit nobis dies exultationis et vox laudis, quonam Deus fecit virtutem in populo suo, laudemus Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, sed adimplevit misericordiam suam, quam promisit Ecclesie sue sancte, et interfecit hostes populi sui". O benedictus Deus, totius consolationis et pater misericordiarum, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra deditque gratiam post varia, longa, inauditaque tristia, vel jam saltem posse referre hec leta, nova videlicet: quod quum Illmas. dux Albanus, nostre patrie gubernator, 13 die Julii venisset cum suis in Phrisiam, postero die, congregato omni exercitu suo, convocatis capitaneis jussit in tribus diversis partibus invadi et oppugnari inimicos Dei atque religiosorum omniumque Catholicorum, quorum magnus erat numerus sub ipsorum duce ac capitaneo precipuo, comité Ludovico de Nassau, fra tre principis Orange, qui cum suis vallo a profundis fossis egregie se munierat. Cum itaque sol ille divinus effulgeret super castra Catholicorum, Dei speciali adjutorio tandem vi irrumperunt in loca munita hostium; ibi strages et cedes plurimorum; abjectisque armis ac vestimentis turpissime fugere ceperunt. Sed tam celeriter a Catholicis fuerunt persecuti, quod et torment» bellica, ut bombardas atque vexillas, in nostram potestatem reliquerunt, atque, quamquam pontes comburerent, tarnen omnis ipsorum equitatus demptis paucis remansit occisus; ac insuper cesa, partim profligata sunt 12 milia hostium. Laus Deo in eternum, qui luctum nostrum mutavit in gaudium, qui inimicos nostros coutrivit, et quod residuum est e fini bus nostris propulit. Sub idem fere tempus Hugonotti, qui ex Francia excursiones in patria nostra faciebant, in finibus nostris atque Francie, non procul a Monstruel apud Oei, sub capitaneo illo qui in hastiludio olim regem Francie Henricum letaliter vulneraverat, ad internecionem usque deleti sunt a Francis. Quidam dicunt fuisse 2 milia, alii vero 4. Sit Deus benedictus, qui dedit gratiam hec leta nova scribendi. Non dubito, quin precibus atque meritis Sue sanctitatis (qui non desinat benedicere nobis, et omnia succedent pospere, cujus etiam sacros exosculor pedes) atque V. Illme. D., cui me post manuum deosculationem semper humillime commendo, et pro cujus sancto successu orare non desino. Bruxelle, 25 Julii 1568.

Vestre Illme. D. humilis et indignus serverus, Fe. Joannes Stbaetiianus.

Op den rug het adres: AH' Illm0. et Revmo. signor mio ossmo. il cardinale Alessandrino, Roma.

Archivalia II, n°. 288°.

1) Op 21 Juli 1568. 2) IV Koningen VII; 9. 3) Tobias XII; 7.

Sluiten