Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

473

568. 1568, AUGUSTUS 7. — Pius V antwoordt aan Alva J), naar aanleiding van diens bericht over den slag bij Jemmingen, waarvoor de paus God dankte met openbare gebeden, en spoort hem tot volharding aan.

Vgl. Archivalia I, n». 591. — Gedrukt Archief aartsb. Utrecht, XXII, p. 404.

569. 1568, AUGUSTUS 8. — J. Straetman aan kardinaal Bonelli: bericht van twee afgezonden paketten.

IHme. atque Revme. domine mi semper observandissime, debito manuum osculo premisso.

Sperans Illm*m. V. D. meas priores recepisse litteras, nihil impresentiarum scribendum occurrit, quam quod ex desiderio Rev. patris magistri, fratris Yincentii Herculani, commissarii apostolici atque vicarii Revmi. patris Generalis, mitto Illme. D. Y. per magistrum postarum Bruxelle adjunctos fasciculos, altérum quidem ad Vestram Illmam. D. deslinatum, una cum litteris Rev. supradicti patris commissarii, alterum vero ad Rev. patrem Generalem. Jusserat quidem reverendus pater commissarius eosdem fasciculos mittere separatim, sed aliter ab expertis mihi suasum fuit. Precor Yestram Illmam. D., si quid in hoe peccavi, ignoscere dignetur meque habere eidem commendatissimum. Cumque frequentius senserim benedictionem Sue Beatitudinis mihi spiritualiter profnisse plurimum, humillime ac supplici cbrde per IHmam. D. V. cupio mihi a Sua Sanctitate impartiri beneficium sanctissime sue benedictionis, quatenus valeam liberari a mea praesenti infirmitate, si ad Dei sit gloriam animarnmque salutem, aut si Deus me evocat, ut possim previis debitis mediis sancta in pace quiescere. Et Deus auctor pacis custodire dignetur Illmam. D. V. sanam ac incolumem in evum. Amen. Bruxelle, 8. Augusti 1568.

Illme. atque Bevme, Y. D. observandissimae humilis atque indignus servus.

fr. Joannes Straetmanus.

Op den rug het adres: AH' Illmo. et Bevmo. Monsiguore et patrono mio osservandissimo il Cardinale Alessandrino, Boma.

Archivalia II, h°. 288i.

570. 1568, AUGUSTUS 26. — Pins V juicht Alva toe en moedigt hem aan bij de onderwerping der Nederlanden.

Ferdinando duci Albae.

Dilecte fili, nobilis vir, salutem etc.

Ex litteris tuis, die 25 Julii datis, et ex dilecto filio, nobili viro Joanne a Zunica, cognovimus quam prospere rem iterum adversus haereticos et eosdem Serenissimi regis rebelles gesseris. Benedictus Dominus, qui in tot curis et angoribus nostris tam laetis nunciis nos consolari dignatur. Gaudemus religionis Catholicae causa tam luculentam tibi victoriam ab eo douatam fuisse. Gaudemus charissimi in Christo filii nostri regis Catholici causa. Tibi vero non solum gratulamur, cui praelia Domini praelitanti tam manifesto supernum

1) Op diens brief van 35 Juli 1568; zie Archivalia II, n°. 292.

Sluiten