Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

485

588. 1570, januari 14. — De Spaansche nuntius Castagna aan kardinaal Bonelli: over de ontstemdheid van koning Philips, wegens de aan Alva gerichte breve (van 8 November 1.1.).

Corsini 733, f. 212»—214 (gelijkt, afschrift). — Zie Archivalia III, n°. 462. — Gedr. Serrano III, p. 218.

589. 1570, februari 3. — Pins V spoort Alva aan, de beweging der Engelsche Katholieken tegen koningin Elisabeth zooveel mogelijk te steunen.

Dilecto filio, nobili viro, Ferdinando duci Albae Pius papa quintus.

Dilecte fili, nobilis vir, salutem et apostolicam benedictionem.

De motu rerum Anglicarum a Catholicis contra ejusdem regni haereticos atque adeo contra illam, quae se pro Angliae regina gerit, exeitato, certiora et majora in dies cognoscentes, pro suscepto apostolicae servitutis officio anxio et sol Heit o animo esse cogimur de illorum salute, qui pro restituenda in eo regno Catholica religione non minus piis quam justis armis susceptis periculum fortunarum et capitis sui pro Dei Omnipotentis causa neglexerunt. Quia vero propter istius, cui praees, regionis cum eo regno vicinitatem te unum maxime omnium Anglornm catholicorum copias multis modis juvare posse intelligimus, idcirco Nobilitatem Tuam hortamur et quo majore animi nostri studio possumus, rogamus, ut si hoe charissimi in Christo filii nostri Hispaniarum regis Catholici voluntate et commodo facere potest *), quicquid virium 'ad eos ipsas copias vel tuendas vel augendas vel adjuvandas conferre valet, id ne praetermittere velit. Ut enim, si eorum, qui ferre auxiluun possunt, subsidio destitutae fuerint, periculum est, ne vel ab adversariis opprimantur vel per se ipsae dissipentur, sic etiam, si adjutae fuerunt, sperandum est, per eos in regno illo religionem Catholicam restitui posse. Quae res si, Deo in primis adjuvante, teque omnibus, quibus potes, rebus adnitente, acciderit, vides ipse quantam ex ea re quamque solidam veramque gloriam sis consecuturus. Quod nisi res ipsa per se satis loqueretur, pluribus verbis tecum ageremus. Sed quia et haec ipsa, quae diximus, et caetera, quae in eadem dici possent, Nobilitati Tuae pro sua prudentia et maximo rerum usu perspectissima esse scimus, ipsamque ad bene de Catholica religione merendum satis sua sponte incitam intelligimus, idcirco non dubitamus, eam libenter ac prompte quicquid poterit pro fidei Catholicae causa facturam, in ea re nullum neque nostris neque cuiuscumque hortationibus locum relicturam. Quod ut faciat, pro nostro tarnen officio vehementer eam in Domino rogamus. Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die tercia Februarii 1570, pontificatus nostri anno quinto.

Archivalia I, n°. 598.

590. 1670, maart 80. — Pins V verzoekt Alva, in de Nederlanden, vooral in de zeeplaatsen, die op Engeland handeldrijven, de tegen koningin Elisabeth uitgevaardigde bulle te helpen verspreiden.

Dilecto filio, nobili viro, Ferdinando duci Albae Pius papa quintus.

Dilecte fili, nobilis vir, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro commisso nobis, quamvis indignis, ab Omnipotenti Deo apostolicae

1) Op dezen volzin kwam het ditmaal aan, zooals uit de Inleiding blijkt.

Sluiten