Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

459

deficientibus probationibus ad illorum restitutionem compelli non possent, etiamsi per eos probari posset.

§ 16. Et bona omnia, ac quaecunque legata, et alias quomodolibet etiam baereditatis titulo pro male ablatis restitutione relicta bactenus et quae relinqui et largiri contigerit in futurum, durante deputatione nuncii et commissarii per praesentes facta, in quibuscunque testamentis, donationibus causa mortis, codicillis aut aliis ultimis voluntatibus per quoscunque et ubicunque factis, et quae durante hujusmodi deputatione fient quibuscunque incertis ecclesiis et piis locis, -aut personis similiter incertis vel absentibus, taliter quod propter ipsorum absentiam merita ab eis notitia haberi non posset: ac etiam quae restitutioni subjacerent, sed in eis vel ad ea personis, quibus illae fieri deberent, receptio non competeret.

§ 17. Necnon quaecunque in testamentis, donationibus causa mortis, codicillis aut aliis ultimis voluntatibus pro redemptione captivorum, etiamsi beatae Mariae de Mercede et sanctae Trinitatis redemptionis captivorum ordinibus, et sanctae Eulaliae Barchinon relicta fuerint, ac haereditates et bona decendentium ab intestato clericorum et laicorum, etiam indulto apostolico, ac alias ad redemptionem praedictam captivorum dedicata pertinere deberent, facultate nuntii et commissarii concessa hujusmodi durante.

§ 18. Necnon omnes et singulas pecunias et res alias, quae in prandiis et conviviis ac publicis spectaculis, in aliquibus celebritatibus, ex voto et statuto seu consuetudine, in qnibusvis locis exponi consueverint et facultate nuntii et commissarii hujusmodi durante exponi deberent, ad fabricam hujusmodi applicamus et sub restitutione bonorum ecclesiarum, monasteriorum et beneficiorum hujusmodi competenti recepta portione vel quantitate pro eis in fabricam hujusmodi convertenda, ipsos sic ea tenentes ab ulteriori eorum restitutione libere absolvere, et quod illa retinere libere possint, in posterum eis etiam concedere.

§ 19. Ipsaque nuntius et commissarius et quibus vices suas in genere vel in specie duxerit committendum, possint dubietates quascunque tam super qualitate personarum, quibus facultas eligendi confessorem concedi possit, etiam si comprehendantur communia civitatum, universitates oppidorum, castrorum, villarum et aliorum locorum, ac collegia, quae et illorum singulares personae, absolutione a praemissis vel aliquo praemissorum ac dispensatione super eis vel aliquo eorum indigerent, quam caetera alia dubia decidere et summam peeuniaiïam pro consequenda indulgentia hujusmodi et aliis praemissis limitare et taxare.

§ 20. Ac facultatem eligendi confessorem hujusmodi concedere ac quascunque indulgentias, tam a nobis quam a praedecessoribus nostris et a sede praedicta vel ejus authoritate quibuscunque ecclesiis, monasteriis, hospttalibus, etiam nostro sancti Spiritus in Saxia de Urbe ordinis sancti Augustini, et aliis piis locis, universitatibus, confraterni-

Sluiten