is toegevoegd aan uw favorieten.

Alperti Mettensis De diversitate temporum

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dux Godefridus et Bernhardusa) omnem purgationem sui faciendam legibus interdixerunt, propterea quodsepius inter illum et WicmannumTïdes et pax sacramento firmata, Hemper ille prior discidium fecerit, et ïöeo ejus satisfactionem ulterius non recipiendam esse,~qui conviotus tam manifestis indiciis periurus 6) existeret. CumqueToqui conantein, vocem ejus, ne causam "suam diceret, interciperent et in eum frenderent, sevientes ob innocentis mortem, et vix conspectum ejus ferrent, res jam pene in eo erat, ut militum manibus discerperetur. Cumque videret se in arto positum et evadere~~posse diffideret, voce magna clamavit petens auxilium regis. Clamore ejus audito, surrexit rex, et extensa manu, ne publicam datam fidem lederet, ex manibus sevientium eripuit, et jam disperatum abire a facie ejus jussit. Quem archiepiscopus suscipiens, magna cura tuebatur, et ab hostibus vix ereptum, Coloniam remisit. Qui post hinc triennium eger factus in Hengibacn moritur, corpusque ejus in possessionem c) suam Sefluche *) defertur et ibi sepelitur.

(18.) Quomodo Gevehardus in mortem d) ductus est.

Post cujus mortem servus isdem qui Munnam tradidit, venit ad Gevehardum, de quo supra diximus, promittens illi, si ejus consilio adquiescere et se sequi vellet, beatum facturum, ad suum castellum Hengibach, quod ei ex parte uxoris jure successit, deducturum, et sine vulnere liberam facultatem sibi pociundi daturum. Qui ad suam infelicitatem, nimium credulus verbis servi, sine mora subsequitur euntem. Et cum per exploratores eum adpropinquasse cognitum est, Gerhardus, ut condictum erat, magnam multitudinem armatorum per officinas et con¬

ti) In het hs. staat Berhardus.

6) In het hs. stond eerst piurus, dat veranderd is in pejums.

c) In het hs. staat possionem.

d) In het hs. is dit woord verbeterd uit montem.

1) Tusschen Nijmegen en Kleef; zie H. Oesterley, Historischesgeographisches Wörterbuch des deutschen Mittelalters, Gotha 1883, i. v. Zifflich.