is toegevoegd aan uw favorieten.

Bronnen voor de geschiedenis der kerkelijke rechtspraak in het bisdom Utrecht in de Middeleeuwen

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

68

tumax, nisi officialis noster pro tribunali sedens eum contumacem reputaverit.

b. Et si aliquis procurator litterarum dicte curie nostre contra aliquem non contumacem reputatum ulteriores processus super contumaciis et litteris non signatis per audientiarium emiserit, totiens quotiens hoe fecerit, penam duorum scudatorum antiquorum sic ut premittitur applicandam incurret,]) absque aliqua spe restitutionis sit ipso facto omni officio, quod in dicta curia nostra habet, privatus.

c. Et nichilominus processus tales sint irriti cassi et nulli, et executioni non demandentur; ymmo presentibus tales processus cassamus et irritamus et nullos decernimus.

Excommunica tiones.

4. a. Item quod audientiarius etiam more solito signabit litteras excommunicatorias, postquam officialis noster pro tribunali sedens excommunicationem decreverit et cedulas excommunicatorias signaverit.

Idem audientiarius cedulas excommunicatorias a procuratoribus earundem litterarum sibi traditas2) in registris suis, que penes se habere debet et tenetur, fideliter registrabit; etiam sub pena et privatione antedictis; prout supra in ultimo statuto de sigillifero continetur et demandatur 3).

Excommunicatorum nomina. — Nomina ostendentium 4) absolutiones delebuntur ex registro.

5. a. Item quod audientiarius ad petitionem, sibi pro parte cuiuscumque excommunicati factam, se paratum et benivolum5) reddere ac nomina et cognomina omnium, ad quorum instantiam idem excommunicatus fore reperitur, ex registris excommunicatorum predictis in scriptis tradere debet et tenebitur, recipiendo pro laboribus suis huiusmodi unum stuferum et non ultra; sub pena et privatione quibus supra.

b. Salvo quod non capiet ab illis, qui ostendunt litteras absolutorias et petunt deleri de registris, quorum nomina tune tenebuntur delere; sub pena unius scuti antiqui.

1) Voeg in: ett

2) Het HS. heeft in plaats van deze beide woorden: que.

3) Zie § 7 op blz. 65/6.

4) In het HS. zijn hier een paar letters doorgehaald.

5) In het HS. is benivo turn aldus gewijzigd.