is toegevoegd aan uw favorieten.

Bronnen voor de geschiedenis der kerkelijke rechtspraak in het bisdom Utrecht in de Middeleeuwen

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

9i

21. Item advocati nullas caussas desperatas, juri contrarias et veritate alienas contra conscientias suas eripiant sustinendas. Imo quam cito ipsas tales esse sciverint seu senserint falsis et fictis adinventionibus*) fulcitas, a se abdicabunt et patrocinium in illis non prestabunt.

22. Item clientes suos postulando ad tegendam vel occultandam veritatem non instruant.

23. Item, quod advocati libellos causarum tam originales quam appellatorios, querelas, exceptiones et reliquas materias, pro caussas necessitate aut exigentia necessarias et in judicio exhibendas, ipsi soli conficient et subscribent; caussasque ante ingrcssum litis illarumque informationes a partibus una cum procuratoribus recipiant; illasque prout juris est instruant, modumque procedendi in illis cum procuratoribus constituant.

24. Item, quod si aliqua per incuriam vel negligentiam vel alia non admittenda temere subscripserint aut eorundem culpa partes propter commissam in institutione actionis nullitatem succumbant, teneantur parti lesae ad expensarum refusionem.

25. Item statuimus et ordinamus, quod, si libellus articuli aut aliae materiae ex eorum incptitudine reya intelligitur 2), advocatus, qui illos fecerit, ad refusionem expensarum parti teneatur et alias arbitrarie pro modo caussae, culpae et lesionis puniatur.

26. Item advocati pauperibus, paupertatem juramento affirmantibus, gratis inservient. Et si plures pauperum causse occurrant, eas officialis noster inter advocatos, ne unus plus aliis gravetur, distribuet.

27. Item advocatus fisci inscribenda et danda pro fisco, ut caussae fiscales debite instituantur et peragantur, diligenti animadversione conficiat et conscribat exhibeatque se sollicitum et expeditum in caussis et negotiis nostris.

28. Item (nullus) advocatorum cum clientulis suis aut aliqua suarum partium litigantium de quota litis conveniat aut pacif (i)catur, sub pena.

29. Item statuimus et ordinamus, quod nullus advocatorum libellos appellatorios ab interlocutoriis aut gravaminibus judicialibus, per diffinitivam sententiam reparabilibus, conficiant, conscribant et authorisent, (nee) partes ad tales appellationes interponendas inducant aut informent.

1) In het HS. staat hier fulss doorgehaald.

2) Het HS. heeft: inlclligerü.