is toegevoegd aan uw favorieten.

Tertullian De anima

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

f. I27v

?

rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. 6. Dat et apostolus nobis concupiscentiam. (Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit'; et bonum opus dicens, rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et ipse suscepit? (Utinam et praecidantur', inquit, «qui vos sub/Vertunt\ Rationalis et indignatio, quae ex affectu disciplinae est/7. At cum dicit: «fuimus aliquando natura filii ira e, irrationale indignativum suggillat, quod non sit ex ea natura, quae a deo est, sed ex illa, quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus suiordinis: non potestis duobus dominisservire', pater et ipse cognominatus: «vos ex diabolo patre estis'. Ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere posterioris et adulterae, quem legis avenarum superseminatorem / et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem. /

17. 1. Contigit nos illörum etiam quinque sensuum quaestio, quos in primis litteris discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procurator. Visus est et auditus et odoratus et gustus et tactus. 2. Horum fidem Academici durius damnant, secundum quosdam et Heraclitus et Diodes et Empedocles. Certe Plato in Timaeo irrationalem pronuntiat sensualitatem et opinioni coimplicitam. Itaque mendacium visui -obiidtur, quod remos in aqua inflexos vel infractos adseverat adversus consdentiam integritatis/quod turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infametyquod caelum tanta sublimitate suspensum mari iungat. 3. Perinde auditus fallaciae reus, ut cum cadeste murmur putamus, et plaustrum est, vel tonitru meditante pro certo de plaustro credimus sonitum. Sic et odoratus et gustus argumSur, siquidem eadem unguenta eademque vina posteriore quoque usu depretiantur. Sic et tactus reprehenditur, siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus leviora creduntur, et in lavacris idem calidae lacus ferventissimus primo,

6. et bonum A. Rig.] sed bonum reliqui. — et indignationem] et om. A. — et indignatio A. Rig]. est indignatio reliqui.

7. suggilat A. — quam] qua Jun. — et adulterae] et/et adulterae A. Cap. 17. DE QUINQUE SENSIBUS A. B. Gel.

1. Contigit A. B. Gel. Rfd.] contingit reliqui. — hereticis A., ut ubique.

2. virgulam post «secundum quosdam' ponunt A. B. Gel. — P lato A. — timeo A. — pronunciat B. pronuntiat Seml. — complicitam B. Gel. Pam. Leopold — infamet]

informet (= VTroTVTTwrj) SUSp. Jun.

3. perinde] proinde Bmg. — fallacia A. — pro certo] procella susp. Lindnerus. — quoque] quaeque susp. Rfd., quod damnat Hartel St. Patr. IV. — depraetiantur A. — calidae] calidus B. Gel. Pam. Leopold.

16, 6. 1 Tim. 3,1. Gal. 5, 12.

16, 7. Eph. 2,3. Matth. 6,24. Joh. 8,44. Matth. 13,25.