Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Adde operum, insignes grata novitate, labores;

Urbibus ut nulla invideat solamina vitae

Oppidulum posthac. Plateas hic, strata viarum,

Hic salientis aquac passim spiracula, floris

Omnis opes, platanique vides aut ilicis umbram;

Et noctu occulto conceptam tomite Hammam

Luce sua complere vias. Si quidquid avita

Quaesierat nobis communis cura peculi

Cogimur in patriae partos impendere honores,

Nil refert: nummos ultro mox turba nepotuni

Solvet utraque manu, quaesitis si volet uti.

Vidi ego te toties (ne te frusteris) hiantem

Sistere, quum docti vel prima elementa, periclum

Te coram facerent pueri. Mysteria veri

lam vulgo patefacta; plagas et flumina terrae,

Et montes, ventosque probe plebecula norit,

Atque vices patriaeque decus. Bene docta, quid ultra?,

Multiplicat, numerosque secat, dedueit et addit.

Sluiten