Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Nunc quidem habes (hacc nostra vide quam tempora versa

In melius) qui, parva licet sit eopia census,

Succurrat miseris privatae prodigus arcae.

Imo libertatis habes qui iure patronus

Sit primus. Speciem numnam praebere rebellis

Incipies'? Equidem te dissentire moleste

Ille feret: tarnen aerumnas, ergastula, vincla

Maud patiere. Necis saltcm metuenda nee uni

Poena manet: crudeli abeunt iam munere funeti

Carnifices. Nee miror enim, quum turpis ab oris

Et nostris scelerum facies excesserit omnis.

Si tarnen in vitium libertas excidat, ultra

Ne timeas, nutesve animo: qui, plebe favente,

Sceptra tenent, plebi quam multa ignoscere debent,

Quum velit et nolit, semper contraria sectans

Mobilior vento. Haec ideo sapientia regi est,

Hos socios capere imperii, quos deputat ipse

Saepe novas populus congressus libere ad urnas.

Sluiten