Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hinc ita lecta cohors hominum, qui rcgis ad instar

Iura dare et variare queant, ut provido et aequo

Divcrsis populi studiis satis ordine fiat.

Talem nos nacti regem aspernabimur? Adde

Quae ad rem nunc faeiunt: iam nune quocumque libido est,

Incomitatus adit; caput olli invitus eunti

Nemo aperit; qui vult sistit vel tendere pergit.

Instaurant procerum coetum suffragia plebisV

Ut primum adveniunt, propere praeeunte senatu,

Ingreditur sedes; recitat quae sponte legenda

Verba aliena tulit sectim, docilique tributa

Indieit plebi nova, libertate fruenti.

Tum plausu excipiunt iterumque iterumque coronae

Eloquium regis. Gaudens rex denique partes

Explevisse suas, recte mandate loquutus,

Munere funetus abit subito; sed caetera promptus

Férre ultro quaecumque Virüm reprobaverit agmen,

Vel nova protulerit. Pateant niodo, signa tabellis

Sluiten