Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Imprimet iniussus, quacumque morabitur urbe. Absentem querimur nunquam; si force remigrct Nos penes, omnino rcducem nee novimus. Atqui Qui populo imperitet, scimus: testantur honores, Queis Equitum crevit sane numerabilis ordo,

Vilia ne fiant communia praemia vulgo;

Testantur quandoque dapes, quarum omnia passim Nomina vulgantur subito per compita: quaenam Et quoties animos recrearint vina; dapisne Ostrea principium; fueritne acipenser, aperne; Num vitulae fartae, quaenam nova crusta, natansne Asparagos inter perdix gratissima Gallis;

Quonam praeterea stomachum pervellerit acri Iure gelu; an Batavo fuerit rituve Britanno Lactea spuma dehinc; an quae suavissima rerum Parthenope donat, facie signata rotunda,

Sorbuerint concreta gelu post poma sodales.

Haec autem recte regnum vulgantur in omne,

Sluiten