Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

clariorcm ad oculos corum, qui hucusque obdormicrunt ct obdormiunt, deducere et clarissime domonstrarc; ad quod faciendum pro modicis viribus meis cuperem me quomodolibet aliquid posse utiliter operari. Ceterum, reverendissime pater, ad insinuandam profato domino nostro pape moderno atque vestre paternitati reverendissime humilem ct devotam devocionem meam, necnon quedam vota mea pro recommendacionibus ct supplicacionibus mcis apud sanctitatem suam et paternitatem vestram facicndis et promovcndis, dirigam quanto brevius potero ad pedes sanctitatis sue et ad revorenciam vestram ambassiatam meam. Et quia ex certis causis captivitatis mee et peregrinacionis per me facte eandem ambassiatam tardare ad aliquid breve tempus oportebit, ideo honorabilem Johannem Boicholt, canonicum ecclesie Xanctensis, Coloniensis dioccsis, cappellanum ct procuratorem meum, exhibitorem prescncium, qui huic ambassiate mee adiunctus crit, ad predictum domitnim nostrum papam ct paternitatem vestram rcvcrcndissimam humili recommcndacionc premitto, devote exorans quatenus me in ipso et in hiis que circa premissa vestre paternitati reverendissime exposuerit, apud eundem dominnm nostrum papam et excellentem paternitatem vestram recommendatum, promotum et exauditum habere dignetur ipsa exccllens paternitas vestra, quam Altissimus etc. Scriptum ut supra.

No. 3 Na 6 Februari 1390.

Humillima etc. Beatissime et graciosissime pater. Nuper archiepiscopo Maguntino viam universe carnis ingresso eadem Maguntina vacavit et ad presens vacat ecclesia, pro qua diversorum prelatorum, principum et magnatum multiplicande instancie aures vestras sacrosanctas verisimiliter propulsabunt. Verum, presul dignissime, quia dicta ecclesia in spiritualibus et temporalibus iurisdictionibus universe

Sluiten