Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tantum remereri tenebimur et ex corde proponimus atque volumus cum effectu, quod exinde sanctitas vestra nobis et ipsa ad gracias uberes faciendas reddatur magis liberalis. Altissimus vestre sanctitatis personam et statiim conservare dignetur et extollcre diu feliciter ad regimen salubre, pacem quoque et tranquillitatem ecclesie sue sancte.

ul. 87. No. 5. Na 6 Februari 1390.

Reverendissime pater et domine mi peramunde. Credimus paternitatem vestram non latere quod ctqualiter noset dominus atque parens noster dux Juliacensis fuimus liactenus et sunius hodie scismaticorum plus quam ceteri domini temporales Almanie persccutores, quod ob hoe saltem oceasionaliter Franckorum rex nos et subditos et terras nostras potenter et hostiliter invasit et non mediocriter dampnificavit. Cum itaque nuper ex obitu quondam domini Adolphi Maguntinensis archiepiscopi vacare ccpit ecclesia Maguntinensis, nos et parens noster precarissimum consanguincum nostrum, reverendum patrem dominum Fredericum episcopum Argcntinensem, qui postquam ad ecclesiam Argentinensem, tune in temporalibus multum collapsam, promotus extitit ipsam ecclesiam in permaximorum debitorum quibus onerata fuit rclevamine, variorum alienatorum recuperacione, devastatorum reparacione necnon alias reformavit et restauravit ac in spiritualibus et temporalibus rexit ac exaltavit adeo commendabiliter, quod se predignum reddidit et reddit ad alciora promoveri, non ob sanguinus quo nobis proxime iniunctus est favorem, sed tamquam virum bene meritum, iuiis canonici et aliarum litterarum scientia plus ceteris harum parcium episcopis inbutum, amicorum potencia fulcitum et aliis probitatis et virtutum meritis notabiliter commendatum, propter que non sine grandi prerogativa favoris ipsum in visceribus intime gerimus caritatis, una cum parente nostro predicto sanc-

Sluiten