Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ecclesiam Maguntinensem promovcndo, nunciis ct litter's vestris regiis ad hoe oportunis tam apud dominum nostrum papam et cardinales quam eciam apud capitulum singulosque prelatos civitatis ct personas dicte ecclesie Maguntinensis Fol. 88. dirigendis ct aliis, prout industrie serenitatis vestre consulcius expedire videbitur, instare dignetur excellencia vestra regia seriosius et instanter. Nam et ego nuper ob hoe Maguntie dictum capitulum pcrsonaliter intcrpellavi et precibus meis exilibus domino nostro pape et cardinalibus suis scripsi, ad finem, si consanguineum meum predictum ipsi ecclesie prefici contigerit, quod idem ac ego cum domino genitore meo predicto celsitudini vestre, que in eadem pocius quam ipse dominabitur, poterimus prout tenemur iugiter prompte et fortitcr famulari. Preterea serenissime princcps ct domine mi, apud dominum nostrum papam et cardinales supradictos per easdem vestras litteras regias venerabilissimum Hollandie, Zelandic, Frisie et quarundam aliarum terrarum vestrarum cancellarium vestrum, dominum Henricum de Steenbergen, prepositum ecclesie sancti Salvatoris Traiectensis, consiliarium vestrum atque meum, unicum anime mee obsidem ac tutorem et totius status mei rectorem fidissimum, virum utique pontificali honore perdignum '), pro cuius promocione felicis rccordacionis domino Urbano pape 2) sexto ad aliquam ecclesiam inferioris 3) Almanie vestra pridem scripsit celsitudo, de eiusdem celsitudinis benevolencia rccommendare digneiriini graciose. Ipse enim dominus Henricus consanguineus meus cordialissimus, genere nobilis, litterarum scienciis peritus, in spiritualibus et temporalibus expertus, consiliis tnaturus et universa morum gravitate, virtutum probitate et fame honestate preclarus existit; quamobrem 4) prenominatus

'j bene dignum, veranderd in perdignum.

*) er staat papa. ') er staat inftrio rem.

') qitamob veranderd in propterea eciam, daarna in quamobrem etiam.

Sluiten