Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gentinensis mei propinqui consanguinei ad ecclesiam Maguntinensem pro presenti vacantem dignetur benignitas vestra apud sanctissimum dominum nostrum et sacrum eius collegium graciosas partes vestras interponere favorabiliter adiutrices. Dicta enim Maguntina hiis diebus malis indigere ') creditur quantum ad providenciam regiminis pastoralis pastore non illitterato, non inscio, non iuvene aut mundanorum eventuum inexperto, quin ymo illustri, spectabili prosapia potenti et precipue in vita activa ac regimine ecclesiastice 2) prosidencie provido et experto; que omnia in reverendo patre domino Frederico memorato relucere sperantur in Domino. Ipse enim in iure peritus dudum studium Parisiense pluribus annis coluit, ubi eciam de rigore examinis ad gradum iuris scandere meruit ac eciam lecturam in iure multis temporibus continuavit; propter quod tune ob merita sua felicis recordacionis dominus Gregorius eum ecclesie Argentinensi pastorem pretulit quam a multis retroactis annis fidelissime gubernavit temporaliumque et spiritualium fructuosam experienciam in eadem hausit, et velut fortis armatus in pace custodiens atrium suum eandem ecclesiam ab hostium undique insultibus stronnuissime defensavit. Qui eciam illustri prosapia ex omni parte de ducum et comitum stirpe ex utroque parente oriundus undique per Reni partes Almanie nobilium et amicorum potencia et favore suffultus et in universa vite, fame et morum venustate preclarus existit. Eapropter reverendissimam dominacionem vestram etc. ut supra.

No. 12. 13 Maart 1390.

Reverendissime pater et domine mi. Nequeo ad plenum recognoscere multiplicium favorum graciosorum antidota que

V) indigere boven den regel bijgeschreven.

') ecclesie met andere inkt veranderd in ecclesiastice.

Sluiten