Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

alias dilecto') consanguineo meo Alteto de Steenbergen preposito Zutphaniensi, ambassiatoribus et aliis fidelibus meis benigniter impendi 2) vestra paternitas piissinia s). Me reputans proinde vestris beneplacitis obligatum, iocundam vestram assumpcionem ex digna Dei providencia in sacro Romano collegio ad cardinalis apicem fidedignorum relatibus nuper in Domino letus accepi, quam ut constanter teneo exegit vestrorum sublimis eminencia meritorum. Insuper experta a fidelibus meis vestre propiciacionis benivolencia mihi iterato confidenciam tribuit vestre reverendissime paternitati affectuosissime supplicandi quatenus in negocio mihi quodam cordialissimo, scilicet translacionis rcvcrendi patris domini Frederici episcopi Argentinensis mei cognati propinqui ad ecclesiam Maguntinensem ad presens vacantem ac negocio promocionis sincerissimi consanguinci mei domini Henrici de Steenbergen, prepositi ecclesie sancti Salvatoris Traiectensis, totius status mei ac animo mee fidissimi provisoris, pro qua iam pluribus annis apud sedem apostolicam humilibus precibus frequenter aspiravi, necnon votiva expedicione ac fructuosa data rotuli supplicacionum mearum ac excusa multitudine earundem supplicacionum 4) ad sanctissimum dominum nostrum transmissi. Circa que venerabilis Arnoldus de Tricht, prepositus sancti Johannis Traiectensis, . 90v. licenciatus in decretis, in legibus bacallarius, consiliarius et ambassiator meus, presencium exhibitor, de intencione mea desuper latissime informatus quem apud dominacionem vestram reeommissum habere et sibi fidem credulam mei nomine in referendis circa eadem adhibere digneniini, vestram reverendissimam paternitatem plenius informabit.

') dicto veranderd in dilecto.

") hier schijnt een woord uitgevallen.

3I vestra—piissinia met andere inkt boven den regel bijgeschreven. 4) ac—supplicacionum in margine met andere inkt bijgeschreven.

Sluiten