Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

No. 18.

Reverentie pater et domine. Cordialissima recommendacionc prcmissa. Graciosus dominus mcus illustris dux Gelrie post alternas vieissitudines in remotis variorum suorum adversorum et tandem prosperorum successuum Deo duce ad patriam suam Gelrensem noviter votive pervenit; de Prucia eciam perPragam transitum faciens serenissimum principem dominum nostrum regem Romanorum visitavit et suos ') pro zelo communis boni sancte matris ecclesie et iusticie domini nostri pape ac sacri imperii commonitos liabuit, et ut satagerent rogare que ad pacem sunt fideliter per suos amicos 9) possetenus propulsavit; et utinam in tantum domino nostro regi quiposse habct 3) quantum domino meo duci veile adiaceret pro viribus pro communi bono *) laborandi. Que ex confidencia vestre paternitati notificare curavi cui me cordialissime recommendo paratus ad queque grata eidem, mihi possibilia, supplicans humillime recommendari sanctissimo domino nostro pro eius iustieia: veile eciam 8) mihi adiacet sed posse deficit. Et utinam labores mei modici in aliquo utiles esse possent apud dominos principes et magnatos inferioris Almanie mihi notos ad pacem ecclesie et ad universalem obedienciam iusticie domini nostri recuperandam, Altissimo aspirante, qui pateritnatem vestram conservare dignetur diu, feliciter et votive. Scriptum etc.

In omnibus vester servitor H. prepositus ecclesie sancti Salvatoris Traiectensis.

Superscripcio Reverendo ut prius domino meo carissimo.

') suos hoven den regel bijgeschreven.

') amicos „ „

*) qui possc habct in marginc bijgeschreven. 4) pro communi bono in marginc bijgeschreven. &) eciam boven den regel bijgeschreven.

Sluiten