Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

aliis probitatis sue nicritis cclebriora do die in diem reci-

pimus multiplicata magnatum rediviva testimonia ex attestante

eciam eidem clamore publico populi atque fama, quapropter

ex eiusdem condigna promocione ad aliquam ecclesiam infe-

rioris Almanie in proximo vacaturam nimirum anhelantes

vestre sanctitati humillimas et cordialissimas preces fundimus j

pro eodem tamquam digne merito, devotissime supplicando,

quatenus in sancte memorie vestre ipsum pio patrocinio

dignemini per presentes tenacius imprimere et in benigne

voluntatis graciosa providencia specialius insolidare et proinde

de tantis meritis eiusdem fidedignorum graves, magnas et

veredicas informaciones exposcere et signanter si ecclesiam

Traiectensem per translacionem aut alio quovismodo vacare

contingeret, cuius clerus unanimiter ipsum, ut accepimus,

dudum votivis desideriis postulavit, eundem dignemini pro

eadem ecclesia in sancte memorie vestre presciencia firmius ]

consignare. In hoe enim nobis gratissimam complacenciam

facietis quia eciam fidedignorum multiplicata relacione cognovi-

mus in eius promocione ad dictam Traiectensem ecclesiam ex

multis particularibus attentis circumstanciis, de quibus sanc-

titas vestra per devntos vestros plenius informari poterit, plus

providebitur ecclesic quam persone. Nam eciam ex condigna

eius promocione doleant infideles scismatici et gaudeant in

spe retribucionis exemplo simili fideles zelatores iusticie in

Altissimo omnium largitore, qui sanctitatem vestram conservare

dignetur feliciter in longitudine dierum ad regimen ecclesie

sue sacrosancte. Datum Burgleins die xxilil Marcii regno-

rum nostrorum anno Boemie xiii, Romani vero xxvi, nostro

sub secreto.

Rex per se.

Onder den brief staat:

Lieber gnediger herre ich hette den eynen brief gen Rome gesant, nu hatte ich keyne botschafft, die von des kuniges wegen zu dem Pabiste rieten.

Sluiten