Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

memoratum dilectissimum ') consanguineum meum gubernatorem totius terre mee ac unicum anime mee consolatorem devotissimum 2) relinquens, confisus de benigna gracia quam apud vestram sanctitatem reperi, pro3) eodem humillimas fundo preces exorando quatenus attentis premissis ac aliis sue probitatis meritis ipsum singulariter in vestre sancte memorie et bone voluntatis provido patrocinio imprimere dignemini per presentes pro promocione eius ad aliquam ecclesiam cathedralem inferioris Almanie in proximo vacaturam ut exinde doleant infideles scismatici ac eius exemplo animentur zelatores vere fidei, et specialiter, si ecclesiam Traiectensem per translacionem aut alio quovis modo vacare contingeret, cuius magna pars temporalium in terris meis existit, cuius eciam presul senex et debilis si deficeret, propter importunitatem forsan diversorum ad eandem tendencium, quod Deus avertat, intestina discordia in gaudium scismaticorum et in terre mee detrimentum non modicum timeretur, ipsum dignaremini pro eadem ecclesia in matura benedicte vestre memorie providencia solidare et de premissis legitimas 4) solite maturitatis informaciones fidedignorum 5) prestolari6). Nam ut per fideles vestros quamplurimos poterit eminens vestra sanctitas circa premissa de diversis particularibus informari, in eius promocione ad dictam ecclesiam, cuius clerus et populus eundem dudum unanimiter votivis desideriis postulavit, non minus dicte providebitur ecclesie quam persone, nichilque mihi gracius in humanis ac desiderabilius eiusdem condigna promocione pro qua eciam cupio vestre sanctitati pro totis viribus famulari. Ceterum ne fama loquax

') dilectissimum boven den regel bijgeschreven.

s) devotissimum „ „ „ „

■) vóór pro is een woord onleesbaar gemaakt.

*) vóór legitimas is aut saltem doorgehaald.

6) vóór fidedignorum is prestolari doorgehaald.

*) et de premissis—prestolari boven den regel bijgeschreven.

3

Sluiten