Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

libera, sic ut opus tuum quod coepisti (sicut solet bonus artifex) perpolias. iterum vale

a tuae dignitatis observantissimo 20 Mai 1644. Arch. Cassellens.

IV.

Archibaldus Casselensis Riveto.

Praestantissime et ornatissime dornine.

Etsi scitis tuis literis (quibus singularem erga me amorem et ingenii tui excultissimi et suavissirai praestantiam eximiam ostendis) magnopere delectabar, respondere tarnen prius non decreveram aut domino meritas agere ex animo gratias (cum jam exsolvere nequeam) quam tui muneris matutini magnifici certe ad me missi dulcedinem paululum et suavitatis pauxillum degustassem, vix igitur perlatis tuis: Iibrum aperui quem jam diu percupiebam et incidi fortuito in ps[almum] 19 cujus psalmi accuratis8iraam enarrationem observavi: et silentium meum degenerem prorsus et ingratum in me animum argueret nisi hoe tuo modo (quod deglutitione plena deglutire decrevi) pauxillum primoribus vixdum labris libato, aliquid rescribendo et aliquas gratias quantas possum maximas agendo me talem praestem qui non indignus omnino comperiar tanti viri tanto dono et summa benevolentia cuius continuationem a tuo ingenio et humanitate exspecto potius quam ab ullis meis offieiis sum unquid speraturus. Quod ad istos attinet quos scribit dominus generalem gratiam, destinationem et propositum seu statutum in deo omnes et singulos redemendi etc. non possum aliter sentire quam puto me prius ad te scripsisse, superstruere istos minus cautesolido fundamento non aurum aut argentum vix lapides, sed ligna et stramen quae Hammam spiritus in scripturis non lucentem modo, sed ardentem ferre nequeunt. Scio esse quosdam qui calumniantur omnes actus nostros ab ipsa aeternitate, catenatis a causarum necessitate passibus, usque ad ipsum liberi arbitrii excercitium alligatos et perductos, deumque idcirco tot hominum myriadum myriadas aeternis horrendis et ineffabilibus poenis ante omne aevum addixisse gratis, viam munivisse, gressus coegisse, fatalem poenam praestruxisse: quae male intellecta a nonnullis ut videntur incommoda multis quaerentibus: Quorsum posthac ergo cum gemitu fundeinus preces? quorsum per aspera exercitia carnem domabimus? Quorsum solicitudinem et

Sluiten