Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

alloquutus, festinabam eo ipso die Roterodamum pro literis regiis quas praeter me nemo ex meis facile invenisset ubi posuerim, sine quibus non existimavi aequum Illustrissimum principem Arausicanum videre, ex quo die eo quod post solis occasum immo post primam ferme noctem per aquam proficiscerer, non bene valebam: quo factum ut non tam cito quam volebam principis Manus osculari liceat: cogarque etiam mortalium omnium ad scribendum pigerrimus, hac inerubescentis calami balbutie tecum paucis loqui, ne videar tuae humanitatis minime oblivisci priusquam Hagae Deo favente iterum convenerimus. Scio te (domine) non ignorare quotidianas hominum vices quas divina sapientia consulens rebus humanis, justo semper at arcano nobis consilio, vel facit, vel permittit: et certe quoties ego in memoriam revoco nobiles istos ipsos patriarchas, non dicam Fabricios Marios etc., si mihi vicissitudinis humanae conformandum esset exemplar, istos omnes et singulos commentarer, nostraeque argumentum miseriae praesentis et calamitatis in scenam producerem. Quo in loco res sit hybernica imo anglicana et totius florentissimi imperii paucorum hominum scelere, qui neutiquam in publica omnium vastatione (quam vehementer avent et ambiunt) sperant sacrosanctos futuros suos agros quos nullos habent, sed obtenturos se alienos in quos non irrepent sed irrumpent (nisi Deus prohibeat) nos intuemur: absentes audient: posteri mirabuntur ingenti cum nostro et bonorum omnium dolore, et amplissimorum anglorum summo dedecore qui tam multa domi forisque praeclara gesserunt ut i8torum jam nomen tam celebre latere nequeat: et tarnen isti tam toto terrarum orbe celebres in mediis visceribus suis pestem hanc praesentem etiam inspectantes grassari patiuntur: convelli statum tranquillitatemque florentisimi imperii: regnorum omnium in eo et civitatum: sacrorum religionem ante oculos labefactari: sacra Dei templa quae religio fundavit: majores iique ipsi insignibus virtutum suarum exornarunt ab sacrilegis impiisque perduellibus barbare disjici et profanari: sacra vasa diripi: pictos templorum parietes et tabulas, malleis baculisque corrumpi cancellos, subsellia securibus confringi, sacros codices comburi, sacris vestibus mensam domini denudari: idque tanta securitate, tam nullo magistratuum sacerdotumque respectu: ut missi illuc publico nomine et reip[ublicae] aere conducti videantur: denique cum orthodoxa protestantium religione, novitia quaedam hominum fanaticorum figmenta componi: Omnia pas-

Sluiten