Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sim etiam extra aedes sacras circum circa proculcari comminui et devastari: externisque hostibus et aemulis per haec turbamenta viam sterni usuris haud dubio nostris discordiis ad anglicanam potentiam suis ipsam victoriis atterendara qui omnes si non dissensu religionis at consensu invidiae, ut moram nobis ad pacem, ita tumultuantibus opem ad accendendum armorum flammam sint allaturi. O nos infaelices quos in haec tempora reservasset Deus, quibus tantam Majestati divinae, tantam optimo principi illatam audire contingit contumeliam: tantamque potentissimo imperio, florentissimisque in eo regnis populationem. Quoties quaeso testatus est serenissimus rex Deum Optimum Maximum, ad arma se invitum atque obsistentem pertrahi famamque victoriae a se (cui aliquem hujusce gloriae sensum ingenerare potuit progenitorum invictus martiusque sanguis) adamatam in regno suo nunquam fuisse. Verum cum apud homines quosdam eosque perpaucos ingenio contumaci et implacabiliter improbo faelicissimae pacis perturbatores nee dissimulatione nee venia quidquam aliud effectum sit quam ut autoritatem sibi metum illis adimere videretur: profecto sibi religionis regnique patriae causam male cordi futuram, si istorum perfldiam nimia indulgentia invalescentem, novissimis aliquando exemplis non coerceret; et ejusmodi pacis perturbatores, imo hostes et perduelles modo procurata haeresi aut schismate quod tandem in haeresin transit, discordiam modo sumptis armis defectionem molientes vi atque armis civiumque suorum fidelium (qua facillime posset) virtute non frangeret. Plurimosque exinde tune apparuisse et adhuc indies confluere qui arma et ultionem contendant, unicum laesae religioni autoritatique principis remedium: quippe caeteris artibus et diuturna facilitate nihil aliud effectum quam ut regi obedientia, timor tumultuantibus adimeretur. postulatum aiunt principio triennale parliamentum, quasi id unum deesset ad quietem populorum. Nunc propterea hoe impetrato quievit populus? An potius imo confidentius plura efflagitabat? Nee unquam destitit donec contumacibus libellis, deridiculis, flagitiosis conspirationibus ad extremum extorserit quod averet. Nee tamen tune naufragio unius qui popularem illam tempestatem concitasset complacatos fuisse ventos quis non vidit? Quin imo ut licentia crescit facilius quam incipiat gradum inde factum ut homines a regis optimi dementia et facilitate securi, improbis palam carminibus insurgeret adversus majestatem, preces sed armatas aggererent,

Sluiten