Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

minis ipsum regem quasi perterrerent, et obstinatis inverecunde legationibus fatigarent: hic quoque visum Clementiae principis, qui se patrem cogitabat ex destinatisque iisque etiam quae in usu sub lege erant, aliqua moderari, et plus aliquanto quam debuerit indigna poscentibus indulgere. Enimvero quid ex ea indulgentia relatum nisi ut votorum ubique compotes non parendo subditos se esse obliviscerentur obsequiumque dediscerent, atque exuta quantum fieri potuit principis reverentia communi proximarum provinciarum defectione tanquam culpa societate tutiores humana divinaque omnia contrectatae semel libertati posthaberent? Etsi complures esse scio ipso parliamento non infirmae sed amplissimae sortis qui profitentur saepe nihil esse sibi magis cordi quam serenissimo regi complacere et ad ejus nutum omnia sua consilia et decreta moderari: valdeque esse intempestivum quietum regem et obsequentem populum armis lacessere simulque finitimos ad oppugnandum pronos excitare, cavendumque eo maxime in loco belli civilis incendium ubi circa sint qui illud alant, procul qui extinguant. Sed vereor excrevisse calamum meum sic supra modum ut tuas amplissimas curas diutius sim moratus, idcirco enixe orans huic nimiae prolixitati ignoscas manus tuas osculor, dignitatis tuae observantissimus

Arch. Cassellens. haec sic raptim quae vereor dominum non lecturum. bene vale.

VIII.

Archibaldus Cassellensis Constantino Huoenio.

Ex quo ad dominum nudius tertius scripseram, renunciatum mihi fuit Dominum Rivetum inaudivisse ista omnia quae negotium nostrum concernunt: idcirco dedi operam ut illum convenirem (cum a tanto viro doctissimo certe et ornatissimo nihil praeter laeta et fausta omnia exspectare quispiam posset) misique puerum ad ejus aedes qui intelligeret an esset intus et vacaret qui accersito ad se puero dicebat se a me in hoe officio praeventum utpote qui statuebat eadem hora me invisisse quod etiam fecisset nisi ego praesto adfuissem. Cum quo post breve colloquium de aerumnosa Christianorum in terris peregrinatione, humanissime seriam suam operam negotio (quod coepit dominus) promovendo se impensurum promittebat et alloquuturum

8

Sluiten