Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

consules Leydenses apud quos autoritate ad fidem faciendam et persuadendum pollet (etsi spero unum tuum verbum ad eam rem gravius fore). Dicebat se etiam venturum ad dominationem tuam (quod spero hodie facturum). Cui si impertiveris haec omnia ab ipso serenissimo principe et a te proficisci sicut re ïpsa sunt profecta et primum proposita mihi vix cogitanti, confido fidelem navaturum operam dominum Rivetum ut ipsi principi et tibi etiam in hoe negotio promovendo inserviat. Vale amplissime domine et quod coepisti opus bono cum Deo det idem faeliciter perficias. Cui opt[imo] Deo tuam dominationem commendare eius erit ofBcii qui tibi est addictissfimus]

Archibaldus Cassellens.

haec ita raptim scripta ut vix putem dominum laceratam meam manum lecturum de quo me Dominus excusatum habebit.

IX.

Archibaldus Cassellensis Riveto.

Ista pridie ad te missa retulit puer cui erat renuntiatum te non fuisse paratum. [Op den buitenkant].

Ornatissime et reverende domine doctor in Chfristo] plurimum dilecte.

Miriflce delectarunt me literae tuae: et certe tibi magnopere gratulor de optimo ingenio tuo, cujus imaginem referebant ipsae literae adeo expressam ut oblata ejus modi occasione omnino statuerim neutiquam in silentio sepeliendam, aut intra pectoris mei septa premendam sententiam nostram de eadem re de qua scripseras aut continendam, sed his paucis lineis exponendam potius ut gaudeamus simul unanimi et invictissima affectione veritatis: firmissimaque conspiratione ad eandem sinceram et abdicata omni idolomania et superstitione reformatam defideet religione doctrinam Christianam a calumniis vindicandam et erroribus quorumvis in ecclesiam irrepentium aut irrumpentium liberandam. Scripsisti de piissimo D[omini] Spanhemii studio et proposito de editione libri adversus eiusmodi novatores: prosperet d[eus] optfimus] maxfimus] et fecundet eius studia ut quod nunc cogitat re perficiat. Audio enim et scio etiam (si ex

Sluiten