Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ungue leonem) esse virum perdoctum singulari trium principum linguarum peritia et multa bonorum graecae et latinae linguae autorum lectione sinceraeque peripateticae philosophiae solida cognitione qua in dissertationibus suis utitur faelicissime ornatum. In clausula epistolae tuae observavi solidum fundamentum cui superstruere nituntur nonnulli ut scribis opus non pretiosum sed ligneum imo stramentitium quod per ignem revelabitur et comburetur. Agnoscimus electionem ad vitam aeternam et ad omnia media efficacissime conducentia, gratiam efficacem, voeationem secundum aeternum dei propositum vocantis quos praescivit et praedestinavit conformes imagini filii sui: ad fidem, ad justificationem, ad sanctificationem et in iis perseverantiam ad finem: quae omnia sunt ipsius dei dona gratuita non pendentia a viribus naturae aut arbitrii humani sed a sola gratia quae occulte humanis cordibus divina largitate tributa a nullo duro corde respuitur quin ipsam cordis duritiam primitus et penitus auferat et sic tollat ut voluntas humana exin divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter agetur et ideo quamvis infirma non tamen omnino deficiat aut adversitate aliqua vincatur. Solidum enim stat fundamentum Dei habens hoe sigillum: Novit Dominus eos qui sunt sui et abscedat ab injustitia quisquis nominat nomen Christi, cum dei dona et vocatio sint sine penitentia, idest sine mutatione sint stabiliter fixa. ad hanc voeationem qui pertinent omnes sunt doeibiles Dei, sentiunt dei vocantis virtutem et sapientiam nee potest eorum quisquam dicere, credidi ut sic voearer: praevenit eum quippe misericordia Dei, qui eum sic vocavit ut crederet. sic Augustinus Beatus cap. 16 in lib[ro] de praedestinatione sanctorum (si bene memini): et haec est vocatio ea qua Deus suos e mundo separat et implet id quod praedestinavit. Quos enim praedestinavit ipsos et vocat illa sc[ilicet] vocatione secundum propositum non alios; ergo: nee alios, sed quos ita vocavit, ipsos et justificavit: Nee alios sed quos elegit vocavit, justificavit ipsos et glorificat illo utique fine qui non habet finem. elegit ergo fideles sed ut sint fideles non quia iam erant; quibus haud dubio efficacem etsufficientem confert ad salutem gratiam cum qua si comparemus illam in creaturam qua creatura est, collatam aut etiam impiis communem non censebitur illa hoe nomine gratiis digna. haec enim gratia quae tantopere praedicatur favor sc[ilicet] ille Dei quo miseros prosequitur peccatores (misericordia est) omnem aliam superat gratiam et favorem erga creaturam qua creatura:

Sluiten