Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inprimis graecae et lat[inae], metnoria faelici et iudicio solido ornatus: vidi et legi quaedam ejus opera. Et puto Cameronem sufficientem gratiam illam dicere quam habuit Adam ille primus qua potuit Adam semper esse beatus si voluisset, de qua hactenus; cum interim non sit Adamo data illa gratia qua constanter vellet aut posset perseveranter veile esse bonus et sanctus quam (si bene ego memini) appellat ille efflcacem, efficaciam potius quam potentiam.

Quod ad Adami posteros attinet in peccato conceptos et natos non memini Cameronem usum tali distinetione aut dona u'la reprobis a Deo esse data asserere praeter illa piis et impiis communia, quae ad pios pertinent quatenus eorum donorum finis est ut homines adducantur ad fidem; qui finis si minus sequitur in his quam in illis, id non sit horum meritis istorumve culpa, sed misericordia Dei erga istos, illorum vero culpa qui tantum donum contempserunt.

Fortasse videretur quosdam offendere quod conversionem hominis per solam moralem suasionem fieri videntur statuere, sed qui penitius ejus scripta inspexerint et accuratius expenderint videbunt illum tueri ab homine naturali nil prorsus afferri posse ad vocationem sui seu conversionem praeter solam volendi aut nolendi facultatem quae si homini nulla inesset ne homo quidem esset nedum ut divinae gratiae particeps esse posset: ex quo constat non esse hominem stipitem neque agere tarnen (saltem naturae viribus dum obsequitur divinae vocationi) sed hactenus quidem agi a spfiritu] tantummodo; qui spiritus naturalem illam volendi aut nolendi facultatem, qua caro abutitur ad peccatum, avocat a malo et ad bonum invitat atque allicit persuadendo quidem, sed tam potenter tantaque efficacia, ut animus sic a spiritu affectus non possit non assentiri. Sed excrevit calamus meus praeter propositum certe ut verear ne me longiori scriptione te avocasse a magis seriis tuis studiis et distinuisse horum enucleatio coegerit. Scio Lacaedemoniis laconensibus in Peloponeso prolixa loquacitate nihil odiosius: sed tarnen calamo multum devincto, desideranti se hujusmodi concesso colloquio etsi luxurianti parcendum et indulgendum. Ego cupio ex his gravaminibus quibus deprimimur, digitos et manus si non caput exerere ad amplectendum si non coram alloquendum tam dulcem et charum amicum et fratrem. Quae omnia a te rogo et exoraturum spero pro summa tua humanitate et pietate aequi bonique consulas. Et sic manus tuas exosculans vir prae-

Sluiten