Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

agam meritissimas. Nolo esse tarnen tam injustus ut cum istorum tantorum dominorum fontos omnibus exulibus etiam inimicis pateant, putem eorundem rivulos nobis amicis fore clausos. Quos ut efficiosissime salutes meis verbis etiam atque etiam rogo his lineis eis redditis et sic jubeo te cum tuis plurimum valere ab illo tui amantiss[imo]

Archibaldo Hamilton Casselens.

Dabam raptim Hagae Comitis 5 Maii 1648.

XII.

Ahchibaldus Cassellensis Constantino Hugenio.

Illustrissimo et Ornatissimo viro Domino Zulichamio.

Amplissime et illustrissime domine, Etsi sciam distineri te perpetuo sic gravioribus negotiis ut interpellare tantum virum adeo occupatum non videatur esse prudentiae aut humanitatis sed indiscretae potius temeritatis et insipientiae: non vereor tarnen ad amplitudinem tuam (cujus summam humanitatem ex quo mihi pnmum patuit aditus ad amicitiam tuam semper sum expertus cum summa prudentia et benignitate conjunctam) scribere ut intelligat dominus, alloquutum jam esse me istos duos dominum Wymanon et dominum Beveren1) qui me benigne valde exceperunt. Observo domine et cum omni gratiarum actione agnosco te de meis commodis et ornamentis non cogitare modo sed iis promovendis summo studio adeo serio incumbere ut omnino si nollem non dicam stemmati aut familiae Hamutomae unde natus sum esse dedecori, quod maxime nolle debeo, sed eis etiam quibus ab ineunte aetate me dedidi studüs haben indignus, et in primis gloriosae vocationi et honorato ministeno cui inservio, infamiae: diligenter ineunda mihi ratio sit qua istam tuam ad me sustentandum et augendum, tam propensam voluntatem plurimi et apud me esse et semper fore significem: donec aliqua saltem ex parte tibi persolvam quod interim a me deberi non solum non dissimulo sed etiam apud omnes libentissime praedico te virum omni genere virtutis ex-

1) Beiden waren curatoren der Leidsche Universiteit-

^me'? Van den Boekhorst, Nobilis, Dominus a Wimmenum. 1644-1662 Cornelius a Beveren, Nobilis, Dominus a Strevelshouck etc

Sluiten