Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cellentem, summa dignitate praeditum, acerrimi in cognoscendis hominibus judicii nullam officii genus aut studii quod ad meam utilitatem aut laudem attinet, praetermittere. Non despero sed in domino deo meo confido fore ut omnes qui nos norunt studia tua non male in peregrinum exulem impensa existiment, et tu quae tibi a me officia debentur ea non contemnenda aliquando percipias. Cujus rei maturitas dum veniat erit interim mei officii summa cum benevolentia tui memoriam sanctissime et religiosissime colere: sicut tuae humanitatis fore spero eam voluntatem quam ad me juvandum sponte tua contulisti perpetuo retinere bonumque illud opus misericordiae et charitatis quod coepisti perpolire et perficere. Quorum alterum egoquantum possum diligentissime faciam alterum tu ut facias propter incredibilem naturae tuae benignitatem video te non esse admonendum. Idcirco singulari tuae prudentiae cui me ipsum commendo rem omnem permitto. Dominus onus alendae familiae perquam grave esse praesertim peregrino exuli non ignorat.

Nondum Illustrissimum principem salutavi ut ejus Celsitudini meritas ex animo saltem agerem si non exsolverem gratias, de quo officio debito te consulam quando videro. Interim hoe mihi semper erit in votis ut illustrissimam principis familiam jam nunc licet faelicitate et rerum copia nulli secundam Deus opt[imus] max[imus] perpetuo secundet ac prosperet et conservet in primis diutissime ipsum Celsissimum principem, eumque in posterum quotidie sicut adhuc fecit, magis magisque fortunet et beet omnibus vitae commodis: Claritate magis magisque fulgeat, et posteris omnibus sit exemplar faelicitatis.

Sed ne diutius dominum morer, manus tuas osculatur qui tuae dignitatis est et erit observantiss[imus]

Archibaldus Cassellens.

Si placet domino: ejusmodi negotia quo citius et secretius perficiuntur eo facilius multo priusquam emanent etadplebeios perveniant.

XIII.

Archibaldus Cassellensis Academiae Lugduno-Batavae Curatoribus et Reipüblicae Lüqdunensis Consülibus.

Nobilissimis et Amplissimis inc-lytae Academiae Lugduno-Batavae Dominis Curatoribus et Reipüblicae Lugdu-

Sluiten