Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sed de illis postea uidebimus, satisfaciamns pro nunc intentioni bullae: a primo incipiendo et ad ultimum perueniendo. Rvar.

Placet mihi loquimini ergo unus post alium. Tu Zelosissime domine doctor Cvrtie, quia uos estis pastor: audiamus uos prius. Cvrt. Dicit quodam in loco B. Thomas, quod multum peccat qui aliquem mittit cadere in peccatum, plus qui muitos, plurimum, qui plurimos. Quare debemus diligenter attendere: non solum generalia, sicut docet Philosophus, sed specialianon solum etiam specialia, sed specialissima et indiuidua: quid? quomodo? quando? debet emendari. Nam non suffieit bene agere:

nisi circunspecte agamus. Istud ergo meum consilium est. Quod debemus facere apud Regem nostrum, et Papam, ut pro amore Dei faciant pacem, inter duos istos potentissimos Reges, et quando pax est, tune ab omnibus partibus, debemus illos armare,

contra Lutheranos. Quare non? Ipsi inhonorant nos: et ipsi sunt contra lucrum nostrum, et dicunt quod sumus ministri Antichristi, et non de dimi-//dio de tanto lucramur, de quanto B bl. i? solemus. Quid tandem fiet ergone conculcabitur aurum optimum? sacerdotes Dei? Vos ergo scientificalissime, profundissime, illuminatissimeque Domine Cancellarie: uos estis magnus apud Regem Hispaniarum, et etiam apud Papam: scribatis igitur quantocius ut fiat pax: Quando iam persuasum est de pace. Tune debet rex Galliae incipere a suo regno, et comburere omnes: rex Hispaniarum ab Hispanijs, et Belgio: Deinde omnes simul, sicut aquila debent uolare in Germaniam: et occidere omnes, et sicut leo esuriens, accipit uitulum, et lacerat in multas partes, et non cessat donec deuorauerit omnia, sic nee ipsi debebunt cessare donec omnes germanos occiderint, a paruo puero, usque ad Senes, et ita sumatur uindicta de inimicis nostris. O si ego possem omnes Lutheranos deuorare, sicut ego bene possum gallinam, uel gallum gallinaceum: per Deum sanctum ego non expectarem unum Aue Maria, sed ego deuorarem illos cum ossibus, crinibus, et pellibus, et ita uellem mordere quod sangnis ') stillaret ex ore meo in pectus meum. Et ego uellem tam satur fieri: quod ego creparem, et tam ebrius a sanguine, sicut crapulatus a uino. M. Ioh. Et ego uellem merdare super ipsos, et super faciem illorum, ita quod deberent suffocari prse foetore. Michael, et ego uellem illos in tam paruas partes scindere quod possent cribari per cribrum, et

1) Lees: sanguis.

Sluiten