Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

uerumenimuero, quandoquidem nos heri incepimus dicere de illis malis pessimis, Ribaldis Lutheranis: ergo ideo igitur iam pergamus. Sed quia in bulla sanctissimi habentur quaedam, ualde difficilima Hebraica, ut melius possimus intelligere, flectamus genua, et dicamus omnes, Veni Creator, usque ad finem, Reliqui. O ueni creator. Rvar. Iesus Maria quomodo ardet cor meum,

uidetur mihi quod ego habeam ignem in corde meo, ego bene uellem contra ipsos nunc ualde bene pugnare, si essem bene armatus. Bene igitur zelosissimi domini Doctores dicamus iam ex bulla: Habetur in Glos sex decre. lib. primo tit. 6. de translat: Epis cap: Apostopara*). Sancta Maria qualemlatinum est istum. MIchael. Propterea ego adhuc semel dubito, an sit Christianus: quia Christiani (sicut nos sumus) non loquuntur tam altum latinum. Rvard. Primum uerbum ego bene intelligo:

quod est habetur, est ab habeo, habes, habet, in est praepositio sed Glossex decrelibitit, ego non intelligo, Sancta Maria, iste papa bene uexat nos cum suo latino. Cvr. Est Graecum. Ioh. a Louanio, Ba est Hebraicum, Glos sex quid hoe est? adferatur professor Hebrseus ut exponat. Rvar. Sancta Maria non, si tune non esset Hebraicum tune derideret nos, ego scio melius domine Bedellea) uade accede ipsum, et quaere quid haoc totum significet, Glossexdecrelibitit. 6. et aliud quod sequitur, Bedel'):

fiet. Rvar. Iam pergamus facere inquisitores, sicut habetur in bulla. Vos Doctor Francisce Zonnie ego audio quod // uos in- Cbl.ij' cipitis esse piger, uos solebatis esse unus Zelosorum Zelosissimus, pro flde sanctissimi patris, in comburendo Hapreticos et Lutheranos. Et est iam bene integer mensis, cum duobus diebus, quod neque in Hollandia, neque in Brabantia fecistiscomburere Lutheranum. Zonnius4). Hoe est uerum, dignissime Domine Cancellarie, quia ego uolo ire ad Romam, ad sanctissimum patrem pro dicere aliquid super Lutheranis, quia ego cogitaui unam bonam cogitationem, et ego scio quod sanctissimus faciet me propterea, unum Cardinalem uel ad minus Episcopum.

Rvar. Quid est hoe? Zonniys. Ego bene scio, et non uolo dicere.

Rvard. Non dices mihi? non seis quod ego sim Ruardus Tappart ab Enchusia, sacrae Theologiae professor, Ecclesiae diui Petri collegiatae Decanus, nee non insignis Academiaj Louaniensis

1) Zie hierboven, blz. 137.

2) Hij roept den Akademischen pedel.

3) De pedel antwoordt.

4) Zonnius spreekt.

Sluiten