Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Iohan. Clem. Etiam, quomodo tu igitur uidisti? Pas. Nostin matronam claudicantom nonnihil altero pede, quae habet inibi filiam? Iohan. Cle. O illa est bona matrona. Pas. Apud illam non sine maximis precibus impetraui, ut seniel possem uidere praeciosa Ktipfaicc. Sed non potuit tangi hic prsociosus liber,

profanis manibus meis, nisi mappulis tectis. Iohan. Cle. Quid continet liber? Pas. meras blasphemias, et impietates, de uotis monasticis, quam sit res Deo chara, quomodo, Deus, angeli, archangeli, // Apostoli, martyres, totusque coelestis exercitus, Dbl.ijr triumphet, quando aliqua uirgo monasterium istud ingreditur,

quod sint adeo gratiae Deo ut non possint damnari, etiam si uelint et multa alia. Estne uerum? Ioh. Cle. Sic est. Pasq.

Quare uos nudipedes prohibiti estis ingredi ajdes Beginarum praesertim Bruxellae. Ioh. Clem. Quis uobis hoe dixit. Pas. Idem refert: cedo causam. Iohan. Clemens. Omnis homo est infirmus.

Pasq. hoe scio sed quid ad rem? Iohan. Clem. fratres nostri, aliquando ibant ad beginas praesertim ad pulchras, et tum uoluissent bene illas supponere, ideo predicauerunt multum de obedientia, quod non possent essent') saluae sine obedientia:

tune responderunt fratres *): filia nos debemus probare an sitis etiam obediens, si estis obediens, tune exuatis tunicam uestram:

quod statim fecerunt bonse Beginae, et putabant quod esset satis, sed non, quia patres dicebant exuatis etiam indusium, hoe quaedam beginae fecerunt quaedam non, tune sancti patres acceperunt uirgam, et percusserunt illas de ante, et post, et ipsi percusserunt unam, quod eius uterus factus est magnus: sed uenerunt semel ad unam ad quam etiam ita uolebant facere, sed illa noluit exuere indusium, sed aecepit uestimenta sua, et cucurrit nuda extra domum, et illa accusauit nos, ita quod non amplius potuimus intrare Beginagium. Tune pessimus nequam Curatus, cuius diabolus habet animam, accusauit nos ante iudices, quod non debuit facere, quia haec omnia fecerunt fratres nostri, in confessione, et est prohibitum est») in decretis,

quod II nemo debet dicere, quod in confessione actum est. Dbl.ijv Pasq. Impium narras mihi curatum. Verum eum talia Iesuitis, cur non item uobis licebit exercere? Ioh. Clem. per animam meam tu es bonus, iam ego tibi adhuc multa dicam, ergo

1) Lees: esse.

2) Hier is sprake van dezelfde dingen als waarvan de beruchte broeder Cornelis Adriaensz. is beschuldigd geworden.

3) „Est" is overtollig.

Sluiten