Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ut Rodolphus Agricola, et Albertus pius carporum princeps, Gregorius 9. Et papa Martinus, qui in Assisio sepultus est, et multi alij, Reges Principes, Comitates, et Barones, ut habes lib. 1. conformitatum, beati Erancisci conformitate 8. Pas. Quid si neque coelum non intrauerint. Iohan. Clem. O bone, non potes dubitare, quia bulla ita habet. Pasq. Profecto si cuculla aliquem saluat: ergo Christus frustra mortuus est. Iohannes Clem. O bone nos non sumus soli, qui talia habemus priuilegia. Sed etiam Carmelitse, quando illi in suo scapulari moriuntur, tune etiam salui fiunt. Nam Beata uirgo, semel apparuit Symoni stock, qui est sanctus illorum, et dixit ad eum. In hocmoriens, saluabitur, sicut depictum // est, in templo illorum, in duobus Dbl. aut tribus locis. Sed ego putabam, quod essetis ualde doctus,

quia antea loquebaris tam longum latinum, sicut Cicero, sed ego bene uideo quod non. Pasq. Quid obstat igitur? Iohan. Clem. Quia hsec ignoras. Non legisti in Leandro, et Tarthemio, de Alano de rupe '), ordinis predicatorum, cui semel apparuit Beata uirgo? et reuelauit illi, quod deberet facere Rosarum') Maria: quod ipse predicauit, in loco Euangelij, quia non debemus semper predicare Euangelium, sicut docet Episcopus Cameracensis 3). Et sicut habetur in illo libro de uirtute Rosarij quem composuit, prouincialis predicatorum. Beata uirgo dormiuit cum hoe Alano, et fecit illum palpare papillas, lactare mamillas. Et fuit illi tam familiaris, sicut sponsus sponsae. Et fecit illi annulum, de crinibus suis, et dixit accipe sponse etc. Pas. O coelum, o terra, haeccine patimini. Si hsec blasphema non sunt, quae tandem? Iohan. Clem. si tarnen non credideris ipsi dicent quod tu es Hsereticus, est nimis periculosum contradicere Monachis. Pasq. Audi pater sepelitis ne aliquando fratres uestros uiuos, sicut narrat Erasmus et plerique alij. Iohan. Clem. Quare non? quando mali sunt nebulones. Nos habemus literas a Pontifice, quod possumus facere: praesertim

1) Zie Foppens, I, p. 37 seq. Alanus de Rupe, -j- 1474, schreef De quindecim laudibus psalterii beate marie virginis, waarachter Rosaria tria (Catalogus codicum manu scriptorum bibliothecae Rheno-Trajectinae, Traj. ad Rh. 1887, p. 39 seq.). Het verscheen gedrukt in eene Middelnederlandsche vertaling: Van die nutticheyt ende edelheit des vrouwen souter.

2) Lees: Rosarium.

3) Zie quatern E, bl. ij' en », F, bl. ij'; hierachter, blz. 157, 163 en het vervolg.

11

Sluiten