Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quando non possunt tacere, id quod uident aliquando, tune debemus illis cum terra, os obstruere. Non legisti in Euangelio. Melius est, quod unus moriatur pro populo, ne tota gens pereat? si non sepeliremus eos, ordo noster mox haberet finem, quia si homines scirent, quid facimus domi soli, ipsi lapidarent Dbl.iiij' nos, sed noli haec // alicui dicere. Pasq. Littori dixeris, faciunt hoe etiam cseteri monaehi? Iohan. Clem. Non: sed ipsi mittunt illos fame perire in carcere. Pasq. Equidem laudo uestram politiam. Iohan. Clem. per animam meam, uos ualde fauetis nobis, ego gaudeo quod uos estis tam bonus Catholicus. Pasq. Optime dicis. Cur non amplius es Duci Subaudise a confessionibus ? Iohan. Clem. Quia habet secum muitos pessimos nebulones, ribaldos et truffatores. Qui dixerunt, quod ego libenter dormio cum matronis. Et quia semel habui iuuenem in lecto meo, propterea illi rebaldi fecerunt tot guerras et disturbia, diabolus frangat eollum ipsis. Sed ego malim condormire, decem formosis uirginibus, quam cum una decrepita matrona. Pas. Habes ne amicam? Ioh. Clem. Maxime. Pas. Cur non illa contentus uiuis ? an quia nupta, et propterea, non semper pateat accessus ? Ioh. Cle. Quia ego uideo quod uos estis, tam bonus socius, ideo ego dicam: sed in confessione. Benedicite: Pas. Dominus. Ioh. Cle. Ego semel fui in maximo periculo cum dormirem cum nupta. Pas. Timebas metamorphosin uiri in Eunuchum? Ioh. Cle. etiam. Pasq. pergito. Ioh. Cle. Propter periculum, ampli us nolo arnare nuptas: Sed non nuptas, sicut ego unam iam habeo. Tarnen si non esset periculum melius est amare nuptas. Primo. Quia tune non sumus solliciti de pueris, qui possent uenire, quamuis enim nascantur sexcenti, tarnen maritus cogitur omnes alere. Secundo seruatur honor noster. Si accederemus non nuptas, si inciperet esse grauida, mox quantus rumor, Dbi. iiijv quanta disturbia essent, qusererent quis est // pater? Monachus, Diabolus ferat monachos sic clamarent Ideo ergo, igitur, ego bene feci, quod aio non nunuptam, qu® est etiam sterilis. Pasq. Portassis: ueneno sterilitatem conciliasti. Iohan. Clem. Cur non ? Pasq. An non times crimen homicidij? Iohan. Clem. non: quia dicit Augustinus, et habetur 32. q. 2. Non est homicida qui abortum procurat, antequam corpori sit infusa anima '). Pas. Cum habeatis igitur ubique tot meretrices, uanus ut audio

1) Aanhaling van het Corpus iuris canonici, nl. van het Decreet van Gratianus, Causa XXXII, qu. II, c. 8.

Sluiten