Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rumor est, quo passim asseritur uos esse Sodomitas. Iohan. Clem. O bone multi sunt Sodomit® ubique, nam omnes nou habent ita meretrices, sed tantum qui sunt in aliqua autoritate. Sicut Gordianus, minister, cantor, procurator, reliqui agnnt') inter sese, sicut dicit Paulus ad Hebr. 15. sed non est tam magnum peccatum, sicut Paulus clamat ibi ad Hebraos. Quia sancti pontifices, et cardinales, hoe saepius faciunt et fecerunt, sicut docent historiae, nam ipsi iuuenes alunt etc. Et sicut omnis Christi actio, qui est Deus in caelo, est nostra instructio. Ita omnis actio Pap® qui est Deus terr® et purgatorij, debet nostra esse instructio, quia non potest errare, sicut dicit in decretalibus et decretis. Et Aristoteles etiam qui est pnecursor Dei, in naturalibus, sicut Iohannes Baptista in diuinis, sicut scripseruut Colonienses aperte, dicit quod utile est reipublicse sic facere. Et Plato et Socrates, idem factis testauerunt. Pas. Yt autem Ethnicis, Ethnica opponam. Audi magnum illum Agatium, cuius testimonium citatur a multis. Cum enim a brutis exeinplum sumpsisset, quomodo uenerandas natura leges non uiolarent, neque contra naturam quicquam facerent: Addit:

ó/5« xteyeivol '

Av§pèir è? «AAijAou* %eïvov xyoutri y&pov.

Ioham. Cle. Tu bene insanis cum tuo latino, quod ego non intelligo. Pas. Miseri autem (inquit) uiri, sibi nubunt inuicem. Cum omnia quae in natura, uel rerum uniuersitate sunt reseruent hanc naturse legem, solus et miser (inquit) homo illam transgreditur, miser profecto, et omnibus omnino rebus conditis ter quaterque infoelicior. Scriptura ubique clamat, hanc esse grauissimam abominationem, quam etiam ipse Deus optimus maximus, ultricibus flammis ultus est in hoe mundo. Tarnen non uerentur quidam (non Turcae aut Ethnici, sed Episcopi, legati a latere Romani pontificis) etiam libris seditis defendere hoe nefandum scelus. Vt de Iohanne de la casa, Episcopo Beneuentano legato testantur scriptores, qui Venetij s existens, librum sedidit, in quo uocat Sodomiam diuinum quoddamopus, quo ego (inquit) maxime delector, nee alia uenere utor. Simile quid refert Yuesselus Groningensis, dictus lux mundi de Sixto 4. quod toti familiae Cardinalis Lucise (qui Paulo 2. a uenationibus fuit) concesserit: ut possint in tribus mensibus calidioribus. Iulio, Iunio, Augusto, masculino coitu uti. Iohan. Cle. Hoe est

1) Lees: agunt.

Sluiten