Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

intelligere istud tuum uenit: sed uescere si placet canina carne, nam alias satis rabiem et latratus in pios ostendis. Ion. Clem.

Quia uos tam multa interrogastis ego etiam debeo aliquid interrogare. Nunquid ego uidi uos Romae. Pas. quid si uideris? Ioh. Cle. Ego credo quod tu es lapis, si recte memini'). Pas.

Ideo nee ignem, nee aquam timeo. Ioh. Cle. Vos soletis dicere ueritatem, ergo, igitur rogo uos, ut dicatis mihi ueritatem, de quibusdam secretis. Sunt Romse adhuc omnia uenalia? Pasq.

Romre nunc sola pecunia regnat, exilium uirtus patitur. Iohan. Cle. Non audiuisti de Zonnio? Pasq. Quasi uero non ? Vix est iuuenis, quem non nouit imberbis. Ioh. Cle. Hoe etiam non intelligo. Ipse uult facere muitos Episcopos per inferiorem Germaniam. Ego etiam libenter fierem, Episcopus in aliqua ciuitate. Pas. Si Episcopatus ab episcoteo origenem duceret te unico nemo foret aptior, caeterum eo nunc deuenit res, ut quo quisque est ineptior, eo facilior sit ad episcopatum accessus. Ioh. Cle. Iesu maria, debet recte esse doctus, quando est satis formalis, et habet caput satis magnum ad ferendam mitram Episcopus Cameracensis non est // etiam doctus neque tam Ebl.ij' doctus ut ego, tarnen est Episcopus. Pas. Asinus est leonis indutus exuuio. Iohan. Clem. Ipse emit episcoprtum 2) multis pecunijs. Est etiam matrona qusedam quae uult mihi dare multas pecunias, ad fiendum Episcopus. Pas. per me liberum est. Ioh. Clem. sed die mihi modum, uia est tam prolixa quod ego non possum ire. Pas. Est Louanij quidam homuncio, qui hac in re, tibi satis fidelem nauabit operam. Iohan. Clem. nauigabit? Pas. dabit, dabit. Ioh. Clem. Volo ergo facere componere unam epistolam, pro mittere Romam? Pas. si lubet. Ioh. Cle. Est hic unus Carmelita, Iohannes Gheel Licenciatus 3), qui est ualde doctus, et scit bene arguere, pro et contra, artificialiter, et Rhetorificare sicut docet Petrus Hispanus in suis summulis, et ipse scit etiam omnes elegantias Catholicon. Gemmse gemmarum, Mamotrecti4) et aliorum. Et ipse scit multum loqui, praesertim quando est ebrius, quod est quotidie, et disputare prEesertim cum mulieribus, et est bene formalis, cum uno rubro

1) Zinspeling op een marmeren beeld te Rome, waaraan vlugschriften werden gehangen. Men gaf het den naam van „Pasquillus .

2) Lees: episcopatum.

3) Zie quat. G, bl. ij'; hierachter, blz. 168.

4) Catholicon, Oemma en Mammotrartus zijn een soort van woordenboeken. Zie Moll, Kerkgeschiedenis, Dl. II, St. 2, blz. 263.

Sluiten