Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Sic enim docet Papa Romanus Qui in omnibus est ualde Yanus.

Finit Carmen Heroicum Y.

P. Iohannis Clementis Minoritac.

PAS. ET MARFOR1VSl).

Mar. Quid? Equidem aut parum prospicinnt oculi, aut Pas- Fbl. ij» quillum chrrrissimum fratrem uideo et me hercule is ipse est.

Optatus aduenis mi frater, quis quaeso terrarum angulus, te tam diu detinuit? Pasq. Salue Marfori frater. Vt ualent Itali?

Mar. Yt ualeant? ingenti B ouMittx laborant. Pas. Qui fieri potest cum habeant ibi Papam? Mar. Quid uero Papa monstrum hominis qui potius obest quam prodest? Pas. Quid non legisti C. de rei uen. I. ipsum posse e nihilo aliquid facere? si haec uera est sententia enimuero tyrannus, et homicida est si subditos uoulimia patitur periclitari. Item C. coram de. Ie. I. ij.

8cribit, se posse rerum naturam immutare, quin igitur lapides in cibum mutat. Mar. Mi frater omitte qnaeso haec scimus illum esse mendacem et filium diaboli die potius unde uenias, Pas. Ex eo belgarum loco qui Brabantia dicitur uenio. Mar.

Quid ibi noui egitur? Pasq. Quid? Noua et inaudita, exercetur Tyrannis. Mar. Kxküc 3f o'iXoivto txvtsc o'i Tvpxvviït %xipov<rtv.

sed quae Tyrannidis causa? Pasq. Euangelium. Mar. Autor quis? Pas. Cyclops Maximilianus a Bergis 2), solo nomine Episcopus Cameracensis, imo Nerone, Tarquinio, Phalaride, Mezentioue immanior Tyrannus. Vetuit, ne pueri in scholis aliquid addiscant quod scripturam redoleat, etiamsi non repugnat paparum dogmatibus. Neue homines conferant uel loquantur de uerbo Dei. Mar. Non Polyphemieum modo, sed diabolicum hominem mihi depingis. Qui enim ex Deo est, uerbum Dei audit. Propterea uos non auditis, quia non estis ex Deo. Pasq. Nihil adhuc audisti. Item // Ne spirituales cantilenas (ut uocant) uel psalmos, F bl. iij* decantent. Contra id quod praecepit omnibus Paulus, ad Col. 3.

1) Tegenover het beeld „Pasquillus" te Rome (hierboven, blz. 157, aant. 1) stond een ander, dat „Marphorius" werd genoemd. Dialogen van allerlei aard werden aan deze namen vastgeknoopt.

2) Een hevig tegenstander der Hervorming. Hij was de eerste die in de Zuidelijke Nederlanden de besluiten van het concilie van Trente afkondigde. Vgl. quat. D, bl. iijv; E, bl. ijr en t; hiervoor, blz. 153,157 ; Foppens, T. II, p. 881.

Sluiten