Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et ad Ephe. 5. et alijs locis. Mar. Siccine Cyclops, claudis ora laudantium Deum? Pas. Item, ne concionatores sola Biblia legant, uel nudam scripturam (sed semper admisceant aliquid ex Scoto, Holcot, Bricot, Gorrha Thoma etc.) id est ne purum uerbum Dei: Sed etiam nugas concionentur. Contra nitentes ad Carcerem rapiuntur, ubi cum poedore, fame, siti, frigore, et id genus carceris molestijs, propemodum sunt confecti, turn offert sese Sodomita monachus, (pietate tam frater minor quam ipso nomine) uix tria uerba sonans. Credis (inquit) purgatorium? Papam esse caput Ecclesiae? Mar. quid ni? malignantium? Pas. Credis missam esse sacrificium? et huius generis mille nugas, si dixerint sese non credere: continuo rapiuntur adsupplicium, non publicum, ut habet mandatum Cajsaris, sed priuatum. Est Antuerpiae praesertim in illo carcere, quem lapidem uulgo, Öcn 8tdn nominant magnum et amplum uas aqua refertum, in quod promiscui sexus homines manibus pedibusque ligatis conijciuntur. Quos ubi uidet Carnifex fere suffocatos, eximit. Primum sinistram aurem, (eo quod sinistre uerbum Dei audierunt ut ipsi loquuntur) deinde caput abscindit. Postea ad patibulum uehuntur, et caput altissimo palo imponitur. Pauci dies praeteriere, quod eodem supplicio, tres formosissimao uirgines sorores, quarum natu minima uix .17. annum, attigeret affectas sunt. Mar. O tyrannioem, o saeuitiam, o lupinam et Cyclopicam lanienam, itane inaudita causa ad supplicium raF bl. iij» piuntur? Pas. lam dixi accede-//re ebrium, Sodomiticum Monachum, qui quaerit an credant Papam esse caput Ecclesiae ? etc. an uelint palinodiam canere? Mar. Quid si canant, absoluuntur ne? Pas. Minime gentium, sed simpliciter capite plectuntur. Mar. Magnum, me hercule beneficium. Atqui scripturis conuincendi sunt. Pasq. Scripturis? Ipsi non pluris faciunt scripturam, quam fabulas Aesopi, ut aperte testatur prologus ille praefixus Germanicis Biblijs Louaniensium, 2. et 3. cap. (nam in 12. capite distributus est ex professo agens scripturam non esse uerbum Dei) ibi inquam adserit scripturam esse ad instar lucernae sine lumine, et ideo prorsus inutilem. Mar. Peream nisi monachus aliquis sit illius prologi autor. Pasq. Quasi uero aliquid mali unquam factum sit, uel fieri possit, nisi monacho autore, uel consultore? Sic per monachos maxima detrimenta mortalium generi illata, passim hystoriae clamitant. Mar. Mi frater depinge nobis quaeso aliquot illius farinae monachos. Pas. Faciam ubi prius de Albato Scurra Cameracense dixero.

Sluiten